라틴어 문장 검색

Cum adhuc puer essem in scholis, et sociorum meorum me gratia plurimum delectaret, et inter mores et vitia quibus aetas illa periclitari solet, totam se mea mens dedit affectui, et devovit amori;
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 1:1)
quibus omnibus mihi dumtaxat dabatur intellegi te ad proferendum tuae mentis conceptum, et horrere multitudinem, et optare secretum. Ivo.
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 2:2)
Forte nomine caritatis mentis affectum, benevolentiae vero operum expressit effectum.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 2:6)
Nam ipsa in rebus humanis atque divinis, mentibus utriusque cara, id est suavis et pretiosa debet esse consensio;
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 2:7)
Unde virtuosae mentis est sublimia semper et ardua meditari, ut vel adipiscatur optata, vel lucidius intellegat et cognoscat optanda;
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 2:51)
per quorum aditus usque ad ipsam mentem pulchrorum corporum, vel rerum voluptuosarum infertur imago, quibus ad libitum frui putat esse beatum, sed sine socio frui minus aestimat esse iucundum.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 3:45)
Amicitiae, ut mihi videtur, primum ipsa natura humanis mentibus impressit affectum, deinde experientia auxit, postremo legis auctoritas ordinavit.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:2)
Ita natura mentibus humanis, ab ipso exordio amicitiae et caritatis impressit affectum, quem interior mox sensus amandi quodam gustu suavitatis adauxit.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:31)
Nunc si quid sit amicitia pro simplicitate ingenioli nostri satis diximus, caetera quae enucleanda proposuisti alio tempori reservemus. Ivo.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 2:46)
non enim requiescit spiritus meus donec conspectis omnibus et quid illi disputationi desit advertens, ea quae mihi vel mens propria, vel inspiratio occulta suggesserit esse quaerenda, ad tuae paternitatis examen proferam, aut reprobanda, aut admittenda, aut exponenda.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 3:28)
cui evaporet si quid molestum mens conceperit;
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 1:8)
Ex quibus quaedam mentis suavitas innascens, osculantium movet et perstringit affectum.
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:61)
Non enim fit oris attactu, sed mentis affectu;
(DE AMICITIA, CAPUT VI. Osculum corporale quando adhibendum. Osculum spirituale. 1:13)
Huic ergo osculo assuefacta mens et a Christo totam hanc dulcedinem adesse non ambigens, quasi se cum reputans et dicens:
(DE AMICITIA, CAPUT VI. Osculum corporale quando adhibendum. Osculum spirituale. 1:20)
Ex sola ratione, sicut inimicos, non ex spontanea mentis inclinatione, sed ex praecepti necessitate diligimus (Matth.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 3:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION