라틴어 문장 검색

validusque est leo pectore et priore corporis parte ac degenerat posterioribus membris, aeque solis vis prima parte diei ad meridiem increscit, vel prima parte anni a vere in aestatem, mox elanguescens deducitur vel ad occasum qui diei, vel ad hiemem quae anni pars videtur esse posterior:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 17:2)
Magnum ostentum, inquit, anno Vatinii factum est, quod illo consule nec bruma nec ver nec aestas nec autumnus fuit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 5:2)
Qualis ubi in lucem coluber mala gramina pastus, Frigida sub terra tumidum quem bruma tegebat, Nunc positis novus exuviis nitidusque iuventa, Lubrica convolvit sublato pectore terga Arduus ad solem et linguis micat ore trisulcis.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, V. 12:1)
Visne igitur (quoniam sol paululum a meridie iam devexus videtur, nequedum satis ab his novellis arboribus omnis hic locus opacatur) descendatur ad Lirim, eaque quae restant in illis alnorum umbraculis persequamur?
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 8:4)
Pineam nuceam cum effodies, luna decrescente eximito post meridiem, sine vento austro:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 16:3)
Heu quantum terrae potuit pelagique parari Hoc, quem civiles hauserunt, sanguine, dextrae, Unde venit Titan, et nox ubi sidera condit, Quaque dies medius flagrantibus aestuat horis, Et qua bruma, rigens ac nescia vere remitti, Adstringit Scythico glacialem frigore pontum!
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 1:3)
sed quantum, volucres cum bruma coercet, Rura silent, mediusque tacet sine murmure pontus, Tanta quies.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:61)
Pigro bruma gelu, siccis Aquilonibus haerens, Aethere constricto pluvias in nube tenebat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:30)
Iam sparserat Aemo Bruma nives, gelidoque cadens Atlantis Olympo:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 1:1)
Strymona sic gelidum, bruma pellente, relinquunt Poturae te, Nile, grues, primoque volatu Effingunt varias, casu monstrante, figuras.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:78)
Solibus et nullis Scythicae, cum bruma rigeret, Dimaduere nives.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 4:37)
Ut neque sole viam, nec duro frigore saevam, Inde polo Libyes, hinc bruma temperet annus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 4:29)
Cyrenis etiam nunc bruma rigebat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 9:27)
Consurgere in ipsis Ius tibi solstitiis, aliena crescere bruma, Atque hiemes adferre tuas:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 3:58)
At cum December canus et bruma impotens Aquilone rauco mugiet, Aprica repetes Tarraconis litora Tuamque Laletaniam.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XLIX6)

SEARCH

MENU NAVIGATION