라틴어 문장 검색

Vitam illis prolixam, imperium securum, domum tutam, exercitus fortes, senatum fidelem, populum probum, orbem quietum, quaecunque hominis et Caesaris vota sunt, haec ab alio orare non possum quam a quo me scio consecuturum, quoniam et ipse est qui solus praestat et ego sum cui impetrare debetur, famulus eius, qui eum solus observo, qui propter disciplinam eius occidor, qui ei offero opimam et maiorem hostiam quam ipse mandavit, orationem de carne pudica, de anima innocenti, de spiritu sancto profectam, non grana thuris unius assis, Arabicae arboris lacrimas, nec duas meri guttas, nec sanguinem reprobi bovis mori optantis, et post omnia inquinamenta etiam conscientiam spurcam:
(테르툴리아누스, Apologeticum, 30장 4:2)
Attulit quoque secum uasa pretiosa Aeduini regis perplura, in quibus et crucem magnam auream, et calicem aureum consecratum ad ministerium altaris, quae hactenus in ecclesia Cantiae conseruata monstrantur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XX. 2:1)
Gauisus ille multum, quia bibere posset, misit ei calicem uini benedictum ab episcopo;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. V.10)
Saepe ego temptavi curas depellere vino, At dolor in lacrimas verterat omne merum.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 519)
Huc ades et Genium ludis Geniumque choreis Concelebra et multo tempora funde mero:
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 718)
pax candida primum Duxit araturos sub iuga curva boves, Pax aluit vites et sucos condidit uvae, Funderet ut nato testa paterna merum, Pace bidens vomerque nitent - at tristia duri Militis in tenebris occupat arma situs - Rusticus e lucoque vehit, male sobrius ipse, Uxorem plaustro progeniemque domum.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 1027)
tum uictus abiere feri, tum consita pomus, tum bibit inriguas fertilis hortus aquas, aurea tum pressos pedibus dedit uua liquores mixtaque securo est sobria lympha mero.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 129)
tunc operata deo pubes discumbet in herba, arboris antiquae qua leuis umbra cadit, aut e ueste sua tendent umbracula sertis uincta, coronatus stabit et ipse calix.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 546)
Interea nigras pecudes promittite Diti et niuei lactis pocula mixta mero.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 514)
Factum est illud, ut ego illic vini hirneam ebiberim meri.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1411)
aulas calicesque omnes confregit, nisi quae modiales erant.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 47)
tetigit calicem clanculum, dum misit nardum in amphoram, cellarius.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 218)
itidem si amator id quod oratur dedit atque est benignus potius quam frugi bonae [adduntur noctes, interim ille hamum vorat], si semel amoris poculum accepit meri eaque intra pectus se penetravit potio, extemplo et ipsus periit et res et fides.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 1, scene 19)
calices duo in una fornace aeque cocti aequoque pondere ad crepitumque uno sonitu sumantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 1장26)
tamen simul bibere non debemus calicem Christi et calicem daemoniorum.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 23:39)

SEARCH

MENU NAVIGATION