라틴어 문장 검색

Qua voce confusus Trimalchio vinum sub mensa iussit effundi lucernamque etiam mero spargi.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 74:2)
Hic graves alius mero obtruncat et continuat in mortem ultimam somnos, ab aris alius accendit faces contraque Troas invocat Troiae sacra.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 89:32)
Ut enim crudum adhuc vulnus medentium manus reformidat, deinde patitur atque ultro requirit, sic recens animi dolor consolationes reicit ac refugit, mox desiderat et clementer admotis acquiescit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 16 11:1)
- Dumque bibit, furtim si potes, adde merum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 435)
illis Campusque forumque Serviat, hi pacem crudaque bella gerant - Tantum ne nostros avidi liceantur amores, Et - satis est - aliquid pauperis esse sinant!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 841)
cura fugit multo diluiturque mero.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:160)
saepe sub autumnum, cum formosissimus annus, plenaque purpureo subrubet uva mero, cum modo frigoribus premimur, modo solvimur aestu, aëre non certo, corpora languor habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 25:1)
non tibi Theromedon crudusque rogabitur Atreus, quique suis homines pabula fecit equis, sed piger ad poenas princeps, ad praemia velox, quique dolet, quotiens cogitur esse ferox, qui vicit semper, victis ut parcere posset, clausit et aeterna civica bella sera, multa metu poenae, poena qui pauca coercet, et iacit invita fulmina rara manu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 244)
reddita confusae nuper solacia menti auxilium nostris spemque tulere malis, utque Machaoniis Poeantius artibus heros lenito medicam vulnere sensit opem, sic ego mente iacens et acerbo saucius ictu admonitu coepi fortior esse tuo, et iam deficiens sic ad tua verba revixi, ut solet infuso vena redire mero.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 32)
horrent admotas vulnera cruda manus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 36)
non avidos Styx habet ima deos, tegula porrectis satis est velata coronis et sparsae fruges parcaque mica salis inque mero mollita Ceres violaeque solutae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권339)
ecce nurus regis fusis per colla coronis inveniunt posito pervigilare mero.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권464)
spargit aquis aditus (et aquae medicamen habebant) extaque de porca cruda bimenstre tenet;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권110)
in multo nox est pervigilata mero.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권202)
Unguibus et rostro crudus trahet ilia vultur Et scindent avidi perfida corda canes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 8:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION