- 문장 검색

라틴어 문장 검색

Quia vix tamen unquam aliquis sine carnis crimine vivit, et clericorum sit vita propter otia multa continua et ciborum abundantiam copiosam prae aliis hominibus universis naturaliter corporis tentationi supposita, si aliquis clericus amoris voluerit subire certamina, iuxta sui sanguinis ordinem sive gradum, sicut superius edocet plenarie de gradibus hominum insinuata doctrina, suo sermone utatur et amoris studeat applicari militiae.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 7장: 사제의 사랑 1:10)
Non autem haec asserimus quasi honorabilium volentes mulierum generi derogare, sed earum cupientes arguere vitam, quae reverendi mulierum coetus suis turpiter actibus non erubent dehonestare militiam et sub amoris commento profanare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 9장: 돈으로 산 사랑 4:12)
Debet etiam amator sua cunctis dominabus libenter semper ministeria exhibere et obsequia quoque praestare, multumve ipsum decet humilitatis praemiis exornari superbiae funditus evulsa radice.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 1장: 얻어진 사랑은 어떻게 관리되나 1:17)
Nullus enim posset per aliqua benefacta Deo placere, quousque voluerit amoris inservire ministeriis.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 2:2)
Quem enim amoris iacula tangunt nil aliud cogitat nec sibi utile credit nisi coamanti placere et eius semper ministeriis inservire, et in amore neglectum vel amissum sibi male compensat amicum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 8:9)
Mulier quoque si amoris coeperit inservire ministeriis nullo sibi modo reputatur ad laudem, etiam si a stirpe regis ametur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 13:1)
Clericus enim adeo nullus invenitur generosus vel tanta prosapia clarus, si amoris noscatur vacare ministeriis et carnis voluptatibus inservire, qui ecclesiasticos facile consequatur honores;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 16:3)
quod quum non faciat, merito videtur eius militia recusanda.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 47:4)
tu gladios, mortemque minantia rostra, Offensosque grues, indignantesque pusillam Militiam celebra;
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 1:3)
Huic operi derogare non temptent qui altioris scientiae militiam spondent.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, PROLOGUS 1:7)
Illic boves, taurorum recusantes militiam, quasi rustici, servilibus negotiis inhiabant.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:150)
In lateritiis vero tabulis arundinei styli ministerio, virgo varias rerum picturales sociabat imagines;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:2)
Virgo igitur ut praetaxavimus a coelestis regionis emergens confinio, in mundi passibilis tugurium, curru vitreo ferebatur, qui Junonis alitibus, nullius jugi ministerio disciplinatis, sed sibi spontanea voluntate conjunctis, trahebatur;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:5)
homo vero velut alienigena habitans in mundi suburbio, angelicae militiae non denegat obedientiam exhibere.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:44)
angelus operatur actionis ministerio;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:53)

SEARCH

MENU NAVIGATION