라틴어 문장 검색

et cum fremitus indignantium tota curia esset, et praecipue T. Manlius esse etiam nunc eius stirpis virum diceret ex qua quondam in Capitolio consul minatus esset quem Latinum in curia vidisset eum sua manu se interfecturum, Q. Fabius Maximus numquam rei ullius alieniore tempore mentionem factam in senatu dicit quam inter tam suspensos sociorum animos incertamque fidem id iactum quod insuper sollicitaret eos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 287:1)
nunc, ne quis timore frenari eos dicere posset, quo minus de eo libere querantur in cuius potestate mox futuri sint, si conlegae nihil intersit, mutare se provinciam paratum esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 419:1)
tesseram vesperi per castra dedit ut ante lucem viri equique curati et pransi essent, armatus eques frenatos instratosque teneret equos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 207:1)
nondum omnes egressi erant, varieque dux fatigabatur alios vino et somno graves arma capere et frenare equos cogendo, allis, ne sparsi et inconditi sine ordine, sine signis omnibus portis excurrerent, obsistendo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 473:1)
qui eas temperantia sua frenavit ac domuit multo maius decus maioremque victoriam sibi peperit quam nos Syphace victo habemus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 188:1)
ea nunc singulas illustres, nunc simul plures genere inter se iunctas accersendo blandiendoque ac minando non aurum modo iis, sed postremo vestem quoque mundumque omnem muliebrem ademit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 514:1)
armati omnes, et frenatis equis equites, diem totum perstabant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 417:2)
erus si minatus est malum servo suo, tametsi id futurum non est, ubi captumst flagrum, dum tunicas ponit, quanta adficitur miseria!
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 3, scene 142)

SEARCH

MENU NAVIGATION