라틴어 문장 검색

quia non vidit haec mala quae fiunt in hoc mundo, nec in has venit tenebras, nec in vanitate ambulavit saeculi;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 2장 3:9)
Omnia quae sunt jam fuerunt, et nihil sub sole est novum, sed omnia vanitas.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 7장 4:13)
Solus enim fuit qui non est captus saeculi hujus vanitate et carnali tumore;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 3장 2:13)
Itaque ille qui gloriosissimus habebatur, amisit omnia, mirabilem consiliarium, et prudentem architectum, et sapientem auditorem.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 8장 4:6)
Accedebant enim eius asperitati, ubi esse amplitudo imperii dicebatur, et iracundiae suspicionumque vanitati, proximorum blanditiae, exaggerantium incidentia, et dolere impendio simulantium, si principis petitur vita, a cuius salute velut filo pendere statum orbis terrarum fictis vocibus exclamabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 5장 4:1)
Verum cum ad Traiani forum venisset, singularem sub omni caelo structuram, ut opinamur, etiam numinum assensione mirabilem, haerebat attonitus, per giganteos contextus circumferens mentem, nec relatu effabiles, nec rursus mortalibus appetendos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 10장 15:1)
Huic uxor erat Assyria nomine, nec taciturna nec prudens, quae eo ad expeditionem profecto, et multiplici metu suspenso, ob ea quae meminerat sibi praedicta, perculsa vanitate muliebri, ancilla asscita notarum perita, quam e patrimonio Silvani possederat, ad maritum scripsit intempestive, velut flens obtestans ne post obitum Constanti propinquantem, in imperium ipse ut sperabat admissus, despecta se anteponeret Eusebiae matrimonium tune reginae, decore corporis inter multas feminas excellentis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 3장 2:1)
Vanitatis autem eius exemplum, ne latius evagemur, hoc unum sufficiet poni, leve quidem, sed cavendum iudicibus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 3장 7:1)
quae temperantia morum ita tolerabilem eum fecit et verecundum, ut annitentibus cunctis, multos et mirabiles actus impleret, Graecis scriptoribus .
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 8장 4:5)
Dehinc solita vanitate Licinius Martinianum sibi Caesarem fecit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 5장 13:4)
Iamque iis poculis mutuis altercantibus mirabile prorsus evenit ostentum.
(아풀레이우스, 변신, 9권 30:4)
vanitas est omne, quod cernitur.
(ARCHIPOETA, I58)
ne sit meum amplius vanitatis vas cor.
(ARCHIPOETA, X68)
Nec hoc cuiquam mirabile videatur, quod Christiani parvum in proelio numerum habebant:
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 42 45:6)
tertiam autem eiusdem partem advenis ex omni gente ad eum advenientibus longe propeque positis et pecuniam ab illo exigentibus, etiam et non exigentibus, unicuique secundum propriam dignitatem, mirabili dispensatione laudabiliter et, sicut scriptum est 'Hilarem datorem diligit Deus,' hilariter impendebat.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 101 106:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION