라틴어 문장 검색

Nam Rhodii cum ipsis orationum virtutibus tum etiam comparationis aculeis excitabantur, nostra oratio sine aemulationis gratia probabatur.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 5 3:1)
Postero die egerunt pro Basso Homullus et Fronto mirifice;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 15:1)
Senatus ipse mirificus;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 13 3:2)
Mirificae rei non interfuisti;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 15 1:1)
'Utique, cum sit utile principis benignitatem promptissimam ad laudem praemiaque merentium illustrari ubique et maxime iis locis, quibus incitari ad imitationem praepositi rerum eius curae possent, et Pallantis spectatissima fides atque innocentia exemplo provocare studium tam honestae aemulationis posset, ea quae X. kal.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 6 13:3)
Nec puduit rationem turpitudini obtendere, egregiam quidem pulchramque rationem, ut exemplo Pallantis praemiorum ad studium aemulationis ceteri provocarentur.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 6 15:2)
non quia mirifica est, sed quod non publica certe est:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 133)
Apud sedem consociationis compendiatis litteris FAO appellatae etiam est effatus, “ex effectibus industriae cultus […] verum damnum oriri posse oecologicum”, quandoquidem palam significabat “hominum agendi modum necessario instanterque mutari funditus debere”, cum “perquam mirae scientiae progressiones, mirifica technicae inventa, extraordinaria oeconomica incrementa, nisi cum vero sociali moralique progressu coniungeretur, verterent tandem adversus hominem”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 7:3)
70. In Cain et Abel narratione animadvertimus aemulationem ad summam iniuriam patrandam adversus fratrem Cain compulisse.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 91:1)
agnus enim vice mirifica ecce leonibus imperitat, exagitansque truces aquilas per vaga nubila perque Notos sidere lapsa columba fugat.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum46)
Regia mirifici fulgent insignia David, sceptrum, oleum, cornu, diadema et purpura et ara.
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), Regnum David1)
proderit alicuius obiurgata desidia, proderit laudata industria, excitabitur laude aemulatio, turpe ducet cedere pari, pulchrum superasse maiores.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 88:3)
sed sicut firmiores in litteris profectus alit aemulatio, ita incipientibus atque adhuc teneris condiscipulorum quam praeceptoris iucundior hoc ipso quod facilior imitatio est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 93:1)
ut magni sit virtutes eius non aemulatione, quod fieri non potest, sed intellectu sequi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 51:4)
neque ego paraphrasim esse interpretationem tantum volo, sed circa eosdem sensus certamen atque aemulationem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 206:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION