라틴어 문장 검색

Defunctis sonus auditur, tabulamque per imam Picta gravescit humus, terris emergit apertis Progenies rediviva, et plurima surgit imago.
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 4:2)
Circum tranquillae funduntur tempora flammae, Regius ore vigor spirat, nitet ignis ocellis, Plurimaque effulget majestas numine toto.
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 6:3)
Profecto ita est, et gratulor plurimum, intellegens quod cura est tibi de puero tuo, cuius tibi mentem mentis que propositum, non alius quam spiritus caritatis aperuit.
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 2:3)
Delector enim plurimum quod te pronum ad haec vana et otiosa non video, sed semper aliquid utile, et profectui tuo necessarium proloqui.
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 2:7)
Non usquequaque ipse mihi ignotus est liber, utpote qui in eo aliquando plurimum delectabar;
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 2:24)
Immo plurimum.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 3:18)
ne forte aliqua resecanda, addenda nonnulla, plurima vero corrigenda aestimaverim.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 3:31)
Quare non et illa quae ante hesternam collationem me plurimum delectabat aeque probanda est, idem scilicet velle et idem nolle.
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 2:10)
cum tanta tamen cautione, ac si plurimum obessent prodita, prodessent autem celata.
(DE AMICITIA, CAPUT XIX. Fides amicitiae. 2:3)
dissentire interdum sine odio, tamquam homo sibi, atque ipsa rarissima dissensione, condire consensiones plurimas;
(DE AMICITIA, CAPUT XXIII. Non pariter admittendi omnes. 2:3)
et secutos impetum, non rationem, sua tali correptione numquam prodesse, immo et obesse plurimum.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 1:27)
Ex tunc ipse victor corporis, laboris etiam et inediae patiens, plurimis exemplo fuit, admirationi multis, mihi gloriae et delectationi.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 1:20)
Nam quod nulla ualet per se supplebit in unum Coniurata manus, ut que non singula prosunt Multa iuuent collecta simul, nam plurimus annem Riuulus excressens gignit scintillaque flammam Multa parit multusque lapis concludit aceruum. Heu!
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 26:12)
Prudencia plurima uultu Paret et expressi sequitur uestigia uultus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 38:3)
Hic habitant ciues superi proceresque Tonantis, Angelici cetus diuinaque numina, mundi Rectores, turme celestes, agmina celi, Excubie nostri, uarius quos diuidit ordo, Munus et officium, uirtus diuersa, potestas Plurima dissimilisque gradus, distancia facti.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 20:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION