라틴어 문장 검색

Nec iuvenis sororis suae mortem tam miseram et a qua minime par erat illatam aequa tolerare quivit animo, sed medullitus dolore commotus acerrimaeque bilis noxio furore perfusus exin flagrantissimis febribus ardebat, ut ipsi quoque iam medela videretur necessaria.
(아풀레이우스, 변신, 10권 25:2)
Ad istum modum fusis precibus et adstructis miseris lamentationibus, rursus mihi marcentem animum in eodem illo cubili sopor circumfusus oppressit.
(아풀레이우스, 변신, 11권 3:1)
"Tu quidem saneta et humani generis sospitatrix perpetua, semper fovendis mortalibus munifica, dulcem matris affectionem miserorum casibus tribuis."
(아풀레이우스, 변신, 11권 25:1)
pia voce revocat miseros
(ARCHIPOETA, I75)
cor miseris flecte, quoniam probitas decet haec te.
(ARCHIPOETA, III12)
tu miseris pater es multa dulcedine plenus;
(ARCHIPOETA, VI29)
Ante omnia peto, ut cogitet religiosa prudentia tua nihil esse in hac vita et maxime hoc tempore facilius et laetius et hominibus acceptabilius episcopi aut presbyteri aut diaconi officio, si perfunctorie atque adulatorie res agatur, sed nihil apud deum miserius et tristius et damnabilius;
(아우구스티누스, 편지들, 7. (A. D. 391 Epist. XXI) Domino Beatissimo et Venerabili et In Conspectu Domini Sincera Capitate Carissimo Patri Valerio Episcopo Augustinus Presbyter In Domino salutem 1:1)
Quid aliud expectamus, vir honorabilis Eusebi, nisi ut in miseram mulierem senectute decrepitam, viduitate destitutam, a cuius caedibus in catholica prohibebatur, iam Donatista securus armetur?
(아우구스티누스, 편지들, 11. (A. D. 396 Epist. XXXIV) Domino Eximio Meritoque Suscipiendo Atque Honorabili Fratri Eusebio Augustinus 3:16)
Potens est quidem dextera domini quae furorem illius a misera vidua et desolata compescat et eum, quibus modis novit, a tam scelerata dispositione deterreat.
(아우구스티누스, 편지들, 11. (A. D. 396 Epist. XXXIV) Domino Eximio Meritoque Suscipiendo Atque Honorabili Fratri Eusebio Augustinus 4:1)
Miser ego homo!
(아우구스티누스, 편지들, 41. (A. D. 416 Epist. CLXXIX) Domino Beatissimo et Merito Venera-bili Fratri et Coepiscopo Iohanni Augustinus In Domino salutem 3:5)
At illi miseri, quod futurum fuerat ignorantes, offerenti eum mihi oboedientissime crediderunt.
(아우구스티누스, 편지들, 47. (A. D. 423 Epist. CCIX) Domino Beatissimo et Debita Caritate Venerando Sancto Papae Caelestino Augustinus In Domino salutem 3:5)
Iudicia quippe illis et publicas potestates et militares impetus tamquam executuros apostolicae sedis sententiam sive ipse sive rumores creberrimi comminantur, ut miseri homines Christiani catholici graviora formident a catholico episcopo, quam, cum essent haeretici.
(아우구스티누스, 편지들, 47. (A. D. 423 Epist. CCIX) Domino Beatissimo et Debita Caritate Venerando Sancto Papae Caelestino Augustinus In Domino salutem 9:4)
Et quid prodest dispergere dando pauperibus et pauperem fieri, cum anima misera superbior efficiatur divitias contemnendo, quam fuerat possidendo?
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 6:7)
Moneantur interim miseri, ut, si obtemperare nolunt praeceptis salubrioribus, saltem sacrilegia sua non defendant, ne maiore se scelere implicent.
(아우구스티누스, 편지들, 56. (A. D. Epist. CCXLV) Domino Dilectissimo et Venerabile Fratri et Consacerdoti Possidio et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 2:7)
Is demum miser est, qui aerumnam suam nescit Occultare.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIII 12:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION