라틴어 문장 검색

quem enim nostrum ille moriens apud Mantineam Epaminondas non cum quadam miseratione delectat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 12 6:2)
sed mihi ita persuadeo (potest fieri ut fallar) eam rem laudi tibi potius quam vituperationi fore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 73 3:6)
multa enim quae recte committi servis fidelibus possunt tamen sermonis et vituperationis vitandae causa committenda non sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 6장 1:6)
nunc vero propter earum rerum in quibus versati sumus o splendorem et magnitudinem, nisi summam laudem ex ista provincia adsequimur, vix videmur summam vituperationem posse vitare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 14장 2:3)
qui si summam iniuriam ab illo accepisti, tamen, quoniam quaestor eius fuisti, non potes eum sine ulla vituperatione accusare;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 18장 3:3)
quare cum incertum sit de iniuria, quemquam horum esse putas qui non malit te sine vituperatione quam cum scelere discedere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 18장 3:5)
quid ego de miserationibus loquar?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 37장 3:1)
nec vero miseratione solum mens iudicum permovenda est - qua nos ita dolenter uti solemus ut puerum infantem in manibus perorantes tenuerimus, ut alia in causa excitato reo nobili, sublato etiam filio parvo, plangore et lamentatione complerimus forum - , sed est faciendum etiam ut irascatur iudex mitigetur, invideat faveat, contemnat admiretur, oderit diligat, cupiat fastidiat, speret metuat, laetetur doleat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 38장 1:1)
quo ex genere sunt querellae incitationes miserationesque flebiles;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 22장 4:5)
Respondit Fronto Catius deprecatusque est, ne quid ultra repetundarum legem quaereretur, omniaque actionis suae vela vir movendarum lacrimarum peritissimus quodam velut vento miserationis implevit.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 3:1)
Erat ergo perquam onerosum accusare damnatum, quem ut premebat atrocitas criminis, ita quasi peractae damnationis miseratio tuebatur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 13:1)
Quod me recordantem fragilitatis humanae miseratio subit.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 7 10:3)
Quod me recordantem miseratio subit, quantum vigiliarum quantum laboris exhauserit frustra.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 5 7:1)
Subit indignatio cum miseratione, post decimum mortis annum reliquias neglectumque cinerem sine titulo sine nomine iacere, cuius memoria orbem terrarum gloria pervagetur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 10 3:2)
Haec tu qua miseratione, qua copia deflebis ornabis attolles!
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 33 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION