라틴어 문장 검색

hinc graves in Pisonem contumeliae, nec minus acerba quae ab illo in Caesarem intentabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 69장2)
Isdem consulibus miseriarum ac saevitiae exemplum atrox, reus pater, accusator filius (nomen utrique Vibius Serenus) in senatum inducti sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 28장1)
is gratia Augustae floruerat, aptus adliciendis feminarum animis, dicax idem et Tiberium acerbis facetiis inridere solitus quarum apud praepotentis in longum memoria est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER V FRAGMENTVM, 2장4)
festinationem exequiarum edicto Caesar defendit, ita maioribus institutum referens, subtrahere oculis acerba funera neque laudationibus aut pompa detinere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 17장4)
apud quosdam acerbior in conviciis narrabatur;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 22장 4:3)
praecipua sub Domitiano miseriarum pars erat videre et aspici, cum suspiria nostra subscriberentur, cum denotandis tot hominum palloribus sufficeret saevus ille vultus et rubor, quo se contra pudorem muniebat.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 45장 2:2)
secundae res acrioribus stimulis animos explorant, quia miseriae tolerantur, felicitate corrumpimur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 15장9)
contumeliosum id militibus, acerbum duci;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 27장6)
quantum in luxurioso otio libidinum, quidquid in acerbissima captivitate scelerum, prorsus ut eandem civitatem et furere crederes et lascivire.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 83장7)
nam mihi exitium parari libens audio mortemque in tot malis [hostium] ut finem miseriarum expecto:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 58장2)
virgulta postremo et stirpis et internatas saxis herbas vellentes miseriarum patientiaeque documentum fuere, donec egregiam laudem fine turpi macularent, missis ad Civilem legatis vitam orantes.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 60장3)
sic conquisitum collectumque vulgus, postquam vastis locis relictum sit, ceteris per lacrimas torpentibus, Moysen unum exulum monuisse ne quam deorum hominumve opem expectarent utrisque deserti, sed sibimet duce caelesti crederent, primo cuius auxilio praesentis miserias pepulissent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 3장2)
sic se gerendo minime est mirandum, si et vita eius fuit secura et mors acerba.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 4장 4:1)
sin aliqua cupiditate raperetur in Macedoniam, oblivisceretur omnium iniuriarum et in neminem acerbiore uteretur imperio.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 6장 2:1)
in quo restitit quidem aliquamdiu collegis ne qua fieret proscriptio, sed inceptam utroque acerbius exercuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 27장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION