라틴어 문장 검색

nos enim ad sacra Idaea accipienda optimum virum delegimus, nos tutores misimus regibus, nostri imperatores pro salute patriae sua capita voverunt, nostri consules regem inimicissimum moenibus iam adpropinquantem monuerunt, a veneno ut caveret, nostra in re publica [Lucretia] et quae per vim oblatum stuprum voluntaria morte lueret inventa est et qui interficeret filiam, ne stupraretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 86:2)
est enim mihi tecum pro aris et focis certamen et pro deorum templis atque delubris proque urbis muris, quos vos pontifices sanctos esse dicitis diligentiusque urbem religione quam ipsis moenibus cingitis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 95:3)
si pater fana expilet, cuniculos agat ad aerarium, indicetne id magistratibus filius?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 115:7)
Quis enim tibi hoc concesserit aut initio genus hominum in montibus ac silvis dissipatum non prudentium consiliis compulsum potius quam disertorum oratione delenitum se oppidis moenibusque saepsisse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 36:1)
Rutilius quidem noster etiam sub ipsis Numantiae moenibus solebat mecum interdum eius modi aliquid conquirere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 28:8)
Postea bello subegit Aequorum magnam gentem et ferocem et rebus populi Romani imminentem, idemque Sabinos cum a moenibus urbis reppulisset, equitatu fudit belloque devicit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 56:4)
sed eo ipso, die quattuor eius conservos et discipulos Venafri cuniculus oppresserat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 2장 1:15)
sapientis animus magnitudine consilii, tolerantia rerum humanarum, contemptione fortunae, virtutibus denique omnibus ut moenibus saeptus vincetur et expugnabitur, qui ne civitate quidem pelli potest?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon IV, 1장2)
Quive vagis populis circumdare moenibus Urbes Autor erat;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, IN VIRI PRAESTANTISSIMI D. ISAACI NEWTONI OPUS HOCCE MATHEMATICO-PHYSICUM 3:3)
Vulpes, cubile fodiens, dum terram eruit Agitque pluris altius cuniculos, Pervenit ad draconis speluncam ultimam, Custodiebat qui thesauros abditos.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Vulpes et draco.1)
Quo tibi, turritis incingere moenibus urbes?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 831)
iam nurus ad Priamum diverso venerat orbe, Graiaque in Iliacis moenibus uxor erat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:497)
tuta, neque invideo, cetera turba latet, quoque magis nostros venia dignere libellos, haec in procinctu carmina facta leges, stat vetus urbs, ripae vicina binominis Histri, moenibus et positu vix adeunda loci.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 87)
quaeque capit vastis inmensum moenibus orbem, hospitiis Romam vix habuisse locum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 113)
stant quoque pro nobis et praesunt moenibus urbis et sunt praesentes auxiliumque ferunt, at canis ante pedes saxo fabricatus eodem stabat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권71)

SEARCH

MENU NAVIGATION