라틴어 문장 검색

Milites positis scalis muros ascendunt, sed moniti a Brundisinis, ut vallum caecum fossasque caveant, subsistunt et longo itinere ab his circumducti ad portum perveniunt duasque naves cum militibus, quae ad moles Caesaris adhaeserant, scaphis lintribusque reprehendunt, reprehensas excipiunt.
(카이사르, 내란기, 1권 28:6)
Is naves nostras interiorem in portum post oppidum reduxit et ad terram deligavit faucibusque portus navem onerariam submersam obiecit et huic alteram coniunxit;
(카이사르, 내란기, 3권 39:3)
sed a superioribus regibus in longitudinem passuum a DCCC in mare iactis molibus angusto itinere ut ponte cum oppido coniungitur.
(카이사르, 내란기, 3권 112:4)
Ac si quando magnitudine operis forte superati, extruso mari aggere ac molibus atque his oppidi moenibus adaequatis, suis fortunis desperare coeperant, magno numero navium adpulso, cuius rei summam facultatem habebant, omnia sua deportabant seque in proxima oppida recipiebant:
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 12장3)
at si malum inveteravit, non nisi magna mole discutitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장18)
Hactenus non magna mole pugnatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장64)
at si malum inueterauit, non nisi magna mole discutitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 4:2)
Hactenus non magna mole pugnatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 11:7)
86, 2930 qua [male - mole Lind.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).448)
at si malum inveteravit, nonnisi magna mole discutitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXI De hydropicis. 4:2)
Hactenus non magna mole pugnatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXII De tabe, ejusque speciebus. 11:8)
unde tamen tanta sublimes mole redibant, ceu vinctos traherent Medos Indumque bibissent.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:60)
Emicat extemplo cunctis trepidantibus audax crassa mole Leo, quem vix Cyclopia solum aequatura fames, quem non ieiuna Celaeno vinceret;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:221)
caeno subnixa tenaci mergitur et pingui suspirat corpore moles more suis, dapibus quae iam devota futuris turpe gemit, quotiens Hosius mucrone corusco armatur cingitque sinus secumque volutat, quas figat verubus partes, quae frusta calenti mandet aquae quantoque cutem distendat echino:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:256)
ingentes vexi summersa carinas remorumque sonos et Pyrrhae saecula sensi.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:31)

SEARCH

MENU NAVIGATION