라틴어 문장 검색

Dejectionem autem antiqui variis medicamentis, crebraque alvi ductione in omnibus paene morbis moliebantur:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XII De dejectione. 2:1)
magis tamen ad rem pertinet, vim totius corporis moliri, quam proprie partis aegrae sanitatem.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, II Quomodo morbi cognoscantur, et an crescant, consistent, aut minuantur. 4:2)
Antiqui, medicamentis quibusdam datis, concoctionem moliebantur;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, IV De febrium curationum diversis generibus. 2:2)
Si nihilo minus vigilant, quidam somnum moliuntur potui dando aquam, in qua papaver, aut hyoscyamum decoctum sit:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 12:4)
Sed id ipsum tamen moliri cibo, quam medicamento melius est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXI De hydropicis. 7:1)
Quo minus alienum videtur, et recenti re, et interposito tempore, quoque moliri dejectiones, quae omnem noxiam materiam in inferiora depellant.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 79:4)
modo intestinum eo irrumpere, modo omentum, modo humorem.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XIV De umbilici vitiis. 1:8)
sed eadem tria causatus, spiritum quoque interdum eo dixit irrumpere.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XIV De umbilici vitiis. 2:2)
quo facilius digito demisso, quod illuc irrupisset, depellerent:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XIV De umbilici vitiis. 6:2)
iam tibi molitur stellantia serta Bootes inque decus Mariae iam sidera parturit aether.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:173)
molire tumultus, excute delicias.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:92)
securas barbarus urbes inrupit facilesque capi.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:168)
lacero crinales vertice dentes et fractum pendebat ebur, talique superbas inrupit clamore fores:
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:84)
"Quid noster iniquum molitur Stilicho?
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:188)
Intacti cum claustra freti, coëuntibus aequor armatum scopulis, audax inrumperet Argo Aeetam Colchosque petens, propiore periclo omnibus attonitis, solus post numina Tiphys incolumem tenui damno servasse carinam fertur et ancipitem montis vitasse ruinam deceptoque vagae concursu rupis in altum victricem duxisse ratem;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION