라틴어 문장 검색

spolia autem cum proprie ea tantum sint quibus hostis spoliari potest, ut lorica vel vestis, abusive iam spolium dicitur quicquid hostibus tollitur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 803)
pellis erepta ivvenco id est lorica:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 6791)
nam proprie lorica est tegimen de corio, tamquam de loro factum, quo maiores in bello uti consueverant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 6792)
circumdat loricam umeris non armatur hoc loco Turnus, sed explorat utrum arma apte et congrue eius membris inhaereant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 881)
et notandum quod adfectate variaverit, ut Aeneae uno loco arma describeret, Turni vero hic hastam, gladium et loricam, in septimo autem scutum et galeam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 903)
nam proprie 'molitur' est parat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 3273)
bilicem loricam 'li' longa est et accentum habet, sicut 'bifilum' 'fi' producitur, quia et 'fila' et 'licia' dicimus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 3753)
loricaque tergo est quare tergo tantum, cum totum ambiat corpus?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 4322)
at quia latus clipeo dixerat tectum, supererat ut tergum lorica muniret.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 4323)
quae omnia fieri oportet propter facili- tatem molendi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2675)
multi hysterologiam putant, quia ante est molere quam coquere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2676)
nonnulli tradunt rusticos solitos, siquando ad excudendas fruges essent imbribus inpediti, spicas integras condere et, prout indi- guisset usus, hieme torrere, quo facilius a gluma sua separatum triti- cum molerent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2677)
'in usum' autem 'castrorum' ideo dixit, quia de ciliciis et poliuntur loricae et teguntur tabulata turrium, ne iactis facibus ignis possit adhaerere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3132)
si vero molita quippiam est, quamvis occulte fecerit, numquam tamen id confidet fore semper occultum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 66:5)
ut, si Xerxes, cum tantis classibus tantisque equestribus et pedestribus copiis Hellesponto iuncto Athone perfosso mari ambulavisset terra navigavisset, si, cum tanto impetu in Graeciam venisset, causam quis ex eo quaereret tantarum copiarum tantique belli, mel se auferre ex Hymetto voluisse diceret, certe sine causa videretur tanta conatus, sic nos sapientem plurimis et gravissimis artibus atque virtutibus instructum et ornatum non, ut illum, maria pedibus peragrantem, classibus montes, sed omne caelum totamque cum universo mari terram mente complexum voluptatem petere si dicemus, mellis causa dicemus tanta molitum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 145:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION