라틴어 문장 검색

"magna petis nec quae monitu tibi discere nostro fas sit:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권176)
hunc triplici muro lucis incluserat atris Parcarum monitu Styx violenta trium, viscera qui tauri flammis adolenda dedisset, sors erat aeternos vincere posse deos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권517)
semper ad Aeneadas placido, pulcherrima, voltu respice totque tuas, diva, tuere nurus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권110)
Finierat monitus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 10:1)
Is sua iecit humo monitu Tritonidis arma fraternaeque fidem pacis petiitque deditque.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 13:10)
"Quaecumque est causa videndi has tibi, diva, domos, animo gratissima nostro es.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 27:2)
Si tamen haec superi cernunt, si numina divum sunt aliquid, si non perierunt omnia mecum, quandocumque mihi poenas dabis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 42:11)
Exta quoque aegra notas veri monitusque deorum perdiderant:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 49:7)
Inter opus monitusque genae maduere seniles, et patriae tremuere manus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 22:6)
Pater huius erat, qui numina divum sperneret et nullos aris adoleret odores.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 76:2)
Hic ubi nequiquam est formas variatus in omnes, vertitur in faciem volucris, quae fulmina curvis ferre solet pedibus divum gratissima regi;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 57:13)
Ecce Iovis monitu, deceptus imagine somni, rex iubet incepti curam dimittere belli.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 21:1)
"Omnibus inferior, quas sustinet aureus aether (nam mihi sunt totum rarissima templa per orbem), diva tamen veni, non ut delubra diesque des mihi sacrificos caliturasque ignibus aras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 53:1)
Inde futurorum certi, quae cuncta fideli Priamides Helenus monitu praedixerat, intrant Sicaniam:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 68:1)
haec ego si monitor monitus prius ipse fuissem, in qua debebam forsitan urbe forem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 45)

SEARCH

MENU NAVIGATION