라틴어 문장 검색

et tamen, ut medici toto corpore curando minimae etiam parti, si condoluit, medentur, sic philosophia cum universam aegritudinem sustulit, etiam, si quis error alicunde extitit, si paupertas momordit, si ignominia pupugit, si quid tenebrarum obfudit exilium, aut eorum quae modo dixi si quid extitit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 82:1)
morderi est melius conscientia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 45:3)
"hunc ais, hunc dis iratis genioque sinistro, qui, quandoque iugum perfusa ad compita figit, seriolae veterem metuens deradere limum, ingemit hoc bene sit tunicatum cum sale mordens caepe, et farrata pueris plaudentibus olla pannosam faecem morientis sorbet aceti?"
(페르시우스, 풍자, satire 423)
Vatibus hic mos est, centum sibi poscere voces, centum ora et linguas optare in carmina centum, fabula seu maesto ponatur hianda tragoedo, vulnera seu Parthi ducentis ab inguine ferrum.
(페르시우스, 풍자, satire 51)
Ius habet ille sui, palpo quem ducit hiantem cretata ambitio?
(페르시우스, 풍자, satire 5118)
narratis quod nec ad caelum nec ad terram pertinet, cum interim nemo curat, quid annona mordet.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 44:2)
Sicut muta animalia cibo inescantur, sic homines non caperentur nisi spei aliquid morderent..
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 140:23)
Haec cum temptaret si qua res esset cibi, Limam momordit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Serpens ad fabrum ferrarium.3)
Calvi momordit musca nudatum caput;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Calvus et musca.1)
Quod in ampullis ceterisque generis eiusdem videmus accidere, quibus non hians nec statim patens exitus.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 30 6:1)
Ingentibus enim rimis desedit et hiat, sive in causa solum umidum et molle, silc lapis ipsc gracilis et putris:
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 39 2:1)
Mordeat ista tuas aliquando cura medullas, Daque locum nostris materiamque dolis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1927)
adde quod Illyrica si iam pice nigrior essem, non mordenda mihi turba fidelis erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1422)
Quibus inritata dolore Cecropis occulto mordetur et anxia nocte, anxia luce gemit, lentaque miserrima tabe liquitur ut glacies incerto saucia sole.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 64:5)
Ille dolore ferox caput in sua terga retorsit vulneraque adspexit fixumque hastile momordit idque, ubi vi multa partem labefecit in omnem, vix tergo eripuit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 8:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION