라틴어 문장 검색

dicitur et Eudamus Rhodius vitium alterius portus ostendisse, cum forte duae naves in arto ostio implicitos remos fregissent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 326:1)
inde tumultu iniecto cum divellere se ab hoste cupientes inhiberent Rhodii, tractum ancorale et implicitum remis latus alterum detersit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 348:1)
ulterior Hispania eo anno in pace fuit quia et P. Sempronius proconsul diutino morbo est implicitus, et nullo lacessente peropportune quieverunt Lusitani.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 665:1)
inde cum Amphipolim venisset gravi morbo est implicitus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 645:2)
sed ea ut sim implicitus dicam, si operaest auribus atque advortendum ad animum adest benignitas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 110)
Etiamque inveniuntur aquae genera mortifera, quae per maleficum sucum terrae percurrentia recipiunt in se vim venenatam, uti fuisse dicitur Terracinae fons, qui vocabatur Neptunius, ex quo qui biberant inprudentes, vita privabantur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장60)
Non minus in Macedonia quo loci sepultus est Euripides, dextra ac sinistra monumenti advenientes duo rivi concurrunt in unum, e quibus ad unum accumbentes viatores pransitare solent propter aquae bonitatem, ad rivum autem, qui est ex altera parte monumenti, nemo accedit, quod mortiferam aquam dicitur habere.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장65)

SEARCH

MENU NAVIGATION