라틴어 문장 검색

Nec enim decet te ornatum uberrimis artibus, quas cum domo haurire non posses arcessivisti ex urbe ea quae domus est semper habita doctrinae, numerari in vulgo patronorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 97장 2:3)
Semovenda est igitur voluptas, non solum ut recta sequamini, sed etiam ut loqui deceat frugaliter.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 35:1)
Referri enim decet ad ea, quae posui principio, fundamenta iustitiae, primum ut ne cui noceatur, deinde ut communi utilitati serviatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 42:2)
Nihil autem est amabilius nec copulatius quam morum similitudo bonorum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 74:2)
Quicquid est enim, quod deceat, id tum apparet, cum antegressa est honestas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 122:3)
Nam et ratione uti atque oratione prudenter et agere, quod agas, considerate omnique in re quid sit veri videre et tueri decet, contraque falli, errare, labi, decipi tam dedecet quam delirare et mente esse captum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 122:5)
Est enim quiddam, idque intellegitur in omni virtute, quod deceat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 123:2)
Sed tum servare illud poë- tas, quod deceat, dicimus, cum id, quod quaque persona dignum est, et fit et dicitur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 126:3)
Quocirca poëtae in magna varietate personarum, etiam vitiosis quid conveniat et quid deceat, videbunt, nobis autem cum a natura constantiae, moderationis, temperantiae, verecundiae partes datae sint, cumque eadem natura doceat non neglegere, quem ad modum nos adversus homines geramus, efficitur, ut et illud, quod ad omnem honestatem pertinet, decorum quam late fusum sit, appareat et hoc, quod spectatur in uno quoque genere virtutis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 127:1)
Haec igitur omnia, cum quaerimus, quid deceat, complecti animo et cogitatione debemus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 150:1)
Nam cum in omnibus, quae aguntur, ex eo, quo modo quisque natus est, ut supra dictum est, quid deceat, exquirimus, tum in tota vita constituenda multo est ei rei cura maior adhibenda, ut constare in perpetuitate vitae possimus nobismet ipsis nec in ullo officio claudicare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 153:3)
Hoc quam habet vim nisi illam, nihil expedire, quod non deceat, etiamsi id possis nullo refellente optinere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 98:9)
Sed si eodem modo putant exercitu in foro et in omnibus templis, quae circum forum sunt, conlocato dici pro Milone decuisse, ut si de re privata ad unum iudicem diceremus, vim eloquentiae sua facultate, non rei natura metiuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 4장 1:2)
non enim pudendo, sed non faciendo id, quod non decet, impudentiae nomen effugere debemus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 120:3)
tum verborum omnium definitiones, in quibus neque abesse quicquam decet neque redundare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 83:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION