라틴어 문장 검색

quos placida oratione territos cum permulsisset, ad spem vulgatae clementiae aliquot populi Acarnaniae defecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 148:2)
nolite existimare beluas tantum recens captas feritatem illam silvestrem primo servare, dein, cum diu manibus humanis aluntur, mitescere, in hominum feritate mulcenda non eandem naturam esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 216:2)
permulsit iram eius consul, quod ad Naupactum ipse festinans, quo se ex fuga Aetoli contulerant, Philippo permisit Athamaniae et Amynandro bellum inferret, et urbes, quas Thessalis Aetoli ademerant, regno adiceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 250:1)
haec acerbe postremi, cum priores leniter permulsissent iram eius petentes ut ignosceret pro libertate loquentibus et ut deposita domini acerbitate adsuesceret socium atque amicum sese praestare, et imitaretur populum Romanum, qui caritate quam metu adiungere sibi socios mallet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 283:1)
percunctatus regionis peritos de ascensu Haemi, cum satis inter omnes constaret viam exercitui nullam esse, paucis et expeditis per difficillimum aditum, ut sermone familiari minorem filium permulceret, quem statuerat non ducere secum, primum quaerit ab eo, cum tanta difficultas itineris proponatur, utrum perseverandum sit in incepto an abstinendum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 247:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION