라틴어 문장 검색

ea potio corpus a cruciatu, animum a contumeliis, oculos, auris a videndis audiendisque omnibus acerbis indignisque quae manent victos vindicabit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 192:2)
et cum violata iam virgis corpora tribunorum vidissent, tum vero in multo inpotentiorem subito rabiem accensi, sine respectu non maiestatis modo sed etiam humanitatis, in legatum impetum lictoribus prius indignum in modum mulcatis faciunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 129:1)
ad has excipiendas voces speculator ex convivis Persei missus cum incautior obversaretur, exceptus a iuvenibus forte triclinio egressis male mulcatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 70:1)
At cum cruciatu iam, nisi apparet, tuo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2330)
Cum cruciatu tuo istaec hodie, verna, verba funditas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 4, scene 238)
At ego te cruce et cruciatu mactabo, mastigia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 4, scene 245)
tantum facinus modo inveni ego, ut nos dicamur duo omnium dignissumi esse, quo cruciatus confluant.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 276)
i et cenam coque, aut abi in malum cruciatum ab aedibus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 3, scene 313)
Em, istoc dicto dedisti hodie in cruciatum Chrysalum;
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 462)
o Troia, o patria, o Pergamum, o Priame periisti senex, qui misere male mulcabere quadringentis Philippis aureis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 95)
edepol qui me esse dicat cruciatu malo dignum, ne ego cum illo pignus haud ausim dare;
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 9189)
At cum cruciatu maxumo id factumst tuo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 529)
Vt quidem pol pereas cruciatu malo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 444)
at ne tu hercle cum cruciatu magno dixisti id tuo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 1, scene 386)
Malo cruciatu ut pereas atque abeas cito.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 3, scene 4122)

SEARCH

MENU NAVIGATION