라틴어 문장 검색

potui deinde non solum pura aqua, sed etiam mulsa egelida, aut, si aestas est, etiam frigida;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XIV De viscerum morbis, et primo de pulmone. 3:3)
Si vires desunt, adjuvandae sunt aqua mulsa.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XIV De viscerum morbis, et primo de pulmone. 3:7)
Auxilio quoque his exulceratis sunt, si adhuc ulcera purganda sunt, cucumeris semina detractis corticibus sexaginta, nuclei ex pinu silvestri duodecim, anisi quod tribus digitis sumi possit, croci paulum, contrita et in duas mulsi potiones divisa.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVII De Renum morbis. 2:1)
ubi per haec consequuti sumus, ut jam ex inferiore parte spiritus transmittatur, offerre potui mulsum tepidum non multum:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XX De tenuioris intestini morbo. 3:8)
Si superius vitium est, alvus aqua mulsa duci debet;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXII De torminibus. 5:4)
ut contritum semen urticae, aut brassicae, aut cumini cum aqua, vel menta cum eadem, vel absinthium decoctum, vel hyssopum ex aqua mulsa, vel nasturtii semen cum aceto contritum.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXIV De lumbricis alvum occupantibus. 2:5)
Quidam quum toto anno a vino, mulso, venere sibi temperassent, securitatem totius vitae consequuti sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXXI De manuum, pedum, articulorumque vitiis. 2:2)
Supprimitque omne, quod abscedit, id in quo est galbani, fabae fresae, singulorum p. )-(. I. myrrhae, turis, ex radice capparis corticis, singulorum p. )-(. IV.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XVIII De Malagmatis. 25:1)
Idem faba quoque imposita proficit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XVIII De Malagmatis. 28:4)
item sertula campana in mulso cocta, deinde contrita:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXII De medicamentis quibus aridis utimur. 3:2)
deinde, ubi utendum est, id quod aegyptiae fabae magnitudinem impleat, in potione vini diluitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXIII De antidotis, et quibus malis opitulentur. 4:7)
in ceteris autem affectibus corporis pro modo eorum, vel quod aegyptiae fabae, vel quod ervi magnitudinem impleat, satis est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXIII De antidotis, et quibus malis opitulentur. 7:9)
Quum infrixit, catapotia ex eo fiunt ad nostrae fabae magnitudinem, habentque usum multiplicem.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXV De Catapotiis. 8:1)
nitri p. )-(. z. croci, myrrhae, nardi gallici, singulorum p. )-(. I. melle excipiuntur, daturque, quod aegyptiae fabae magnitudinem habeat.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXV De Catapotiis. 10:2)
myrrhae, piperis, singulorum p. )-(. I. castorei, papaveris lacrimae, singulorum p. )-(. I. quae separatim contusa postea junguntur, et ad magnitudinem fabae nostrae, bina catapotia mane, bina noctu dormituro dantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXV De Catapotiis. 13:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION