라틴어 문장 검색

Vestimenta mea cubitoria perdidit, quae mihi natali meo cliens quidam donaverat, Tyria sine dubio, sed iam semel lota.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 30:15)
Post peractum sacramentum serviliter ficti dominum consalutamus, elatumque ab Eumolpo filium pariter condiscimus, iuvenem ingentis eloquentiae et spei, ideoque de civitate sua miserrimum senem exisse, ne aut clientes sodalesque filii sui aut sepulcrum quotidie causam lacrimarum cerneret.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 117:11)
Petiturus sum enim ut rursus vaces sermoni quem apud municipes meos habui bibliothecam dedicaturus.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 2:3)
Municeps tu meus et condiscipulus et ab ineunte aetate contubernalis, pater tuus et matri et avunculo meo, mihi etiam quantum aetatis diversitas passa est, familiaris:
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 19 1:1)
Proxime cum in patria mea fui, venit ad me salutandum municipis mei filius praetextatus.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 13 3:1)
Herennius Severus vir doctissimus magni aestimat in bibliotheca sua ponere imagines municipum tuorum Corneli Nepotis et Titi Cati petitque, si sunt istic, ut esse credibile est, exscribendas pingendasque delegem.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 28 1:1)
est enim municeps Properti atque etiam inter maiores suos Propertium numerat.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 15 1:5)
'Ex hoc' inquit 'aliquando municeps nostra cum marito se praecipitavit.'
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 24 2:2)
Quod factum ne mihi quidem, qui municeps, nisi proxime auditum est, non quia minus illo clarissimo Arriae facto, sed quia minor ipsa.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 24 5:1)
Suspicor enim tale nescio quid Robusto accidisse quale aliquando Metilio Crispo municipi meo.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 25 2:3)
Deliberas mecum quemadmodum pecunia, quam municipibus nostris in epulum obtulisti, post te quoque salva sit.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 18 1:1)
Recumbebat mecum vir egregius, Fadius Rufinus, super eum municeps ipsius, qui illo die primum venerat in urbem;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 23 4:2)
qui modo patronus, nunc cupit esse cliens.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:57)
facundus causam saepe clientis agat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 112:4)
tamen ille rogavit summissa fugiens voce clientis opem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 325)

SEARCH

MENU NAVIGATION