라틴어 문장 검색

Britannia, insularum quas Romana notitia complectitur maxima, spatio ac caelo in orientem Germaniae, in occidentem Hispaniae obtenditur, Gallis in meridiem etiam inspicitur;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 10장 2:1)
formam totius Britanniae Livius veterum, Fabius Rusticus recentium eloquentissimi auctores oblongae scutulae vel bipenni adsimulavere.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 10장 3:1)
hanc oram novissimi maris tunc primum Romana classis circumvecta insulam esse Britanniam adfirmavit, ac simul incognitas ad id tempus insulas, quas Orcadas vocant, invenit domuitque.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 10장 5:1)
Ceterum Britanniam qui mortales initio coluerint, indigenae an advecti, ut inter barbaros, parum compertum.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 11장 1:1)
nox clara et extrema Britanniae parte brevis, ut finem atque initium lucis exiguo discrimine internoscas.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 12장 3:5)
fert Britannia aurum et argentum et alia metalla, pretium victoriae.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 12장 6:1)
nam in rubro mari viva ac spirantia saxis avelli, in Britannia, prout expulsa sint, colligi:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 12장 6:4)
igitur primus omnium Romanorum divus Iulius cum exercitu Britanniam ingressus, quamquam prospera pugna terruerit incolas ac litore potitus sit, potest videri ostendisse posteris, non tradidisse.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 13장 2:1)
mox bella civilia et in rem publicam versa principum arma, ac longa oblivio Britanniae etiam in pace:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 13장 3:1)
agitasse Gaium Caesarem de intranda Britannia satis constat, ni velox ingenio mobili paenitentiae, et ingentes adversus Germaniam conatus frustra fuissent.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 13장 4:1)
redactaque paulatim in formam provinciae proxima pars Britanniae, addita insuper veteranorum colonia.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 14장 1:2)
quod nisi Paulinus cognito provinciae motu propere subvenisset, amissa Britannia foret;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 16장 2:1)
nec Vettius Bolanus, manentibus adhuc civilibus bellis, agitavit Britanniam disciplina:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 16장 6:1)
Sed ubi cum cetero orbe Vespasianus et Britanniam recuperavit, magni duces, egregii exercitus, minuta hostium spes.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 17장 1:1)
Hunc Britanniae statum, has bellorum vices media iam aestate transgressus Agricola invenit, cum et milites velut omissa expeditione ad securitatem et hostes ad occasionem verterentur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 18장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION