라틴어 문장 검색

Nunc itaque te studiis tuis immerge altius, nunc illa tibi velut munimenta animi circumda, ne ex ulla tui parte inveniat introitum dolor.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 108:2)
En adsum hoc vobis probaturus, sub isto tot civitatium eversore munimenta incussu arietis labefieri et turrium altitudinem cuniculis ac latentibus fossis repente desidere et aequaturum editissimas arces aggerem crescere, at nulla machinamenta posse reperiri, quae bene fundatum animum agitent.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 30:1)
Bona eius solidis et inexsuperabilibus munimentis praecincta sunt.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 34:3)
Cogitatio nostra caeli munimenta perrumpit nec contenta est id, quod ostenditur, scire.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 30:1)
Quo clarescente miraculo, mox ibidem ecclesia restaurata, et haec eadem destina in munimentum est parietis, ut ante fuerat, forinsecus adposita.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XVII. 1:2)
petiitque et accepit ab eo, in munimentum libertatis monasterii, quod fecerat, epistulam priuilegii ex auctoritate apostolica firmatam;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVI [XVIII].4)
Quiritium quoque fossa, haud parvum munimentum a planioribus aditu locis, Anci regis opus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 355:1)
id munimentum illo die fortuna urbis Romanae habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 98:2)
iamque ab omni parte munimenta vellebantur, cum consul, quamquam cuncti undique, et nexi ante omnes, ut signum daret clamabant, experiendi animos militum causa parumper moratus, postquam satis apparebat ingens ardor, dato tandem ad erumpendum signo militem avidum certaminis emittit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 267:1)
productus in aciem turpi fuga petit castra, nec ante restitit quam signa inferentem Volscum munimentis vidit foedamque extremi agminis caedem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 649:3)
magna et in castris et extra munimenta caedes fugientium fuit, sed praeda maior, quia vix arma secum efferre hostis potuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 247:1)
id modo plebes agitabat, quonam modo tribuniciam potestatem, munimentum libertati, rem intermissam, repararent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 394:2)
quarta deinde vigilia signa profert, coeptumque opus adeo adproperatum est ut sole orto Volsci firmiore se munimento ab Romanis circumvallatos quam a se urbem viderent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 107:1)
et dictator Romanus haud procul inde ad confluentes consedit in utriusque ripis amnis, qua sequi munimento poterat vallo interposito.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 192:2)
ita quattuor exercitus totidem munimenta planitiem in medio non parvis modo excursionibus ad proelia, sed vel ad explicandas utrimque acies satis patentem habebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 291:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION