라틴어 문장 검색

Quanto violentior cetero mari Oceanus et truculentia caeli praestat Germania, tantum illa clades novitate et magnitudine excessit, hostilibus circum litoribus aut ita vasto et profundo ut credatur novissimum ac sine terris mare.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 24장1)
enimvero audita mutatione principis immittere latronum globos, excindere castella, causas bello.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 64장10)
multi odio praesentium et cupidine mutationis suis quoque periculis laetabantur increpabantque Tiberium quod in tanto rerum motu libellis accusatorum insumeret operam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 44장3)
causas eius mutationis quaerere libet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 55장3)
ac primo tamquam dolus pararetur territus, ubi data fides reddendae dominationi venisse, adlevatur animum et quae repentina mutatio exquirit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 43장5)
ac tamen ferenda regum ingenia neque usui crebras mutationes.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 11장4)
At Eunones claritudine viri, mutatione rerum et prece haud degeneri permotus, adlevat supplicem laudatque quod gentem Aorsorum, quod suam dextram petendae veniae delegerit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 19장1)
M. Asinio M'. Acilio consulibus mutationem rerum in deterius portendi cognitum est crebris prodigiis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 64장1)
quae mutatio neque Neronem fefellit, et proximi amicorum metuebant orabantque cavere insidias mulieris semper atrocis, tum et falsae.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 13장4)
is fuit P. Suillius, imperitante Claudio terribilis ac venalis et mutatione temporum non quantum inimici cuperent demissus quique se nocentem videri quam supplicem mallet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 42장2)
de quo vulgi opinio est tamquam mutationem regis portendat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 22장2)
Druidaeque circum, preces diras sublatis ad caelum manibus fundentes, novitate aspectus perculere militem ut quasi haerentibus membris immobile corpus vulneribus praeberent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 30장3)
inter nobilis et longa decora praeferentis novitas mea enituit?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 53장10)
ne codicillis quidem, quod plerique pereuntium, Neronem aut Tigellinum aut quem alium potentium adulatus est, sed flagitia principis sub nominibus exoletorum feminarumque et novitatem cuiusque stupri perscripsit atque obsignata misit Neroni.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 19장7)
ac fuere quos per commercia venumdatos et in nostram usque ripam mutatione ementium adductos indicium tanti casus inlustravit.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 28장 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION