라틴어 문장 검색

Ergo uiam superans incerto limite, gressu Ambiguo, casu ductore, errore magistro, Nature Fortuna domum perquirit et illam Vix tandem forte uaga, preceps, mobilis, errans Inuenit, aduentum cuius mirata stupescit Curia.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 4:21)
Ergo Nobilitas dotes et munera profert, Fortuna dictante modum, iuuenemque beatum Nature dono, uirtutis munere, dote Electi, nulla peccati labe iacentem Afflat honore suo;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 4:23)
Jam lubrica fama per orbem Nature clamabat opus, jam rumor in aures Multorum dilapsus erat, cum tristis ad istos Horruit Alecto rumores;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 8:2)
Sed melius gens nostra simul collecta nouellos Nature teret insultus fastusque recentes Demittet, ueteri reddens elata ruine.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 12:16)
Sed tamen hoc solo pensat sua damna quod illic Lux eterna manet nullisque decisa tenebris, Continuusque dies, ubi celicus ille senatus Turmaque Virtutum, Nature militat agmen.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 24:3)
Juxta enim ipsius fidele testimonium, homo mea actione nascitur, Dei auctoritate renascitur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:99)
Dum in hoc narrationis contextu sermo de Cupidine nasceretur, praefatae narrationi, meorum verborum parenthesi syncopatae, tenorem hujus quaestionis inserui.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 35:21)
Et ne consequentis fallacia, ex similium conformatione [0458D] progenita, posset industriam Veneris impedire, terminos specialibus specificavi signaculis, ut familiari liberae agnitionis intuitu, audenter agnosceret quos terminos subjectionis gradus inferior, quos vero praedicationis apex superior ex suae habitudinis jure deposceret, ne si complexio terminorum inconsequens proportionatam habitudinem non teneret in commune, nugationis uniformis deformitas nasceretur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:31)
Duo igitur Dionae dati sunt filii, discrepantia generis disparati, nascendi lege dissimiles, mox titulis discrepantes, artificio deformes.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:48)
De superbia vero, filia nascitur, quae maternae malignitatis haereditate potitur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 58:1)
Dum hoc verborum compendio Genius suae orationis formaret excursum, suae exclamationis quasi aurora nascente, tristitiae tenebras paulisper abstractans, salvo suae dignitatis honore, Natura Genio gratiarum jura persolvit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 95:6)
Nam ut idem ait, "Altera cupiditas ex fine alterius nascitur."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 36:21)
Hinc patrie proditiones, hinc rerum publicarum eversiones, hinccum hostibus clandestina colloquia nasci.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 37:2)
nichil est enim tam nature aptum, tam conveniens ad res secundasvel adversas.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 58:14)
Esse semel puerum nature non vetat ordo, Si superaddideris hoc venit ex vitio.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 86:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION