라틴어 문장 검색

Fortunatus patriarcha Gradensis, cum a quodam presbitero suo nomine Tiberio apud imperatorem fuisset accusatus, quod Liudewitum ad perseverandum in perfidia, qua coeperat, hortaretur eumque ad castella sua munienda artifices et murarios mittendo iuvaret et ob hoc ad palatium ire iuberetur, primo velut iussionem impleturus in Histriam profectus est, inde simulato reditu ad Gradum civitatem nullo suorum praeter eos, cum quibus hoc tractaverat, suspicante nanctus occasionem clam navigavit, veniensque Iaderam Dalmatiae civitatem Iohanni praefecto provinciae illius fugae suae causas aperuit, qui eum statim navi impositum Constantinopolim misit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 821 270:4)
per Moenum fluvium usque ad Franconofurd secunda aqua navigavit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 826 317:7)
Nortmanni vero per Maternam in Sequanam regressi indeque navigantes et iter per terram facientes, Luvam fluvium ingressi, circa eius littora sedem sibi firmant.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIII 40:2)
Medius in aquilone, qui predictos duos aequaliter ambiebat.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 59:8)
Et nubecula parva in oriente et aquilone eadem specie circulorum longe ab his quasi in uno loco claruit.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 59:10)
Gentilitas vero consueto ab aquilone Christianitatem nocuit, magis magisque convaluit;
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 67:4)
Ponam solium meum ad aquilonem et ero similis altissimo.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 83:4)
Quorum maior ab aquilone primum formosior, sed postea, plenitudinem suam australi quasi tribueret, desipuit.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 86:6)
Martii, id est nocte sancta septuagesimae, stella cometes visa est ab aquilone et occidente, cui statim nimia tempestas ventorum et inmensa inundatio aquarum est subsecuta, in qua multi inprovidi interierunt.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 87:3)
utramuis clementer nauigantem dies alter in portu sistit.
(아풀레이우스, 플로리다 15:2)
"Paphon nemo, Cnidon nemo ac ne ipsa quidem Cythera ad conspectum deae Veneris naviga- bant."
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:13)
"Sed iam pestes illae taeterrimaeque furiae anhelantes vipereum virus et festinantes impii celeritate navigabant."
(아풀레이우스, 변신, 5권97)
Defuncto igitur Beorhtrico rege, cum illa inter Saxones diutius fieri non posset, ultra mare navigans, cum innumerabilibus thesauris, Karolum illum famosissimum Francorum regem adiit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 15 18:1)
Et multos eiusdem gentis ultra mare compulit hostiliter et penuria atque pavore navigare, et maxima ex parte omnes illius regionis habitatores suo subdiderunt dominio.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 52 55:2)
ibique obviaverunt illi omnes accolae Summurtunensis pagae et Wiltunensis, omnes accolae Hamtunensis pagae, qui non ultra mare pro metu paganorum navigaverant;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 55 58:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION