라틴어 문장 검색

Ceterum praeter hanc speciem ripis praesidentis exercitus ingens navigantes terror invaserat:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 9장 7:1)
Terruisset alium obducta nox caelo, cum ignoto amne navigandum esset, forsitan hoste eam ipsam ripam, quam caeci atque inprovidi petebant, tenente.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 13장 29:1)
"Cum per Hellespontum navigaremus, de paucitate nostra cogitandum fuit:"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 2장 14:28)
Iam vestem detraxerat corpori proiecturus semet in flumen, amicique, ut exciperent eum, haud procul nabant, adparebatque anceps periculum tam nataturi quam navigare perseverantis:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 4장 13:1)
Quarto, postquam navigare coeperat, die pervenit in regionem desertam quidem ab incolis, sed frumento et pecoribus abundantem.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 6장 4:1)
Cratero deinde imperat rex, haud procul amne, per quem erat ipse navigaturus, copias duceret:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 8장 4:1)
navigabant ergo omnium, per quae ferebantur, ignari.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 9장 2:1)
Leonnato deinde praemisso, ut puteos foderet, qua terrestri itinere ducturus exercitum videbatur - quippe sicca erat regio - , ipse cum copiis subsistit vernum tempus expectans.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 10장 3:2)
Post haec cupido incessit regi per Pallacopam amnem ad Arabum confinia navigandi:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 4장 4:88)
ac meditationes assiduas, quibus tam celestia quam terrestria intuebar, quasi suspectas, impie relegavit;
(단테 알리기에리, Epistolae 21:7)
Qui bibitis fluenta eius eiusque maria navigatis;
(단테 알리기에리, Epistolae 31:2)
beatitudinem scilicet huius vite, que in operatione proprie virtutis consistit et per terrestrem paradisum figuratur;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 15:14)
Flumen Kennebeckium lintribus factis ascende runt, et adversus flumen navigare coacti.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.35)
navesque Anglicas, quae fluenta septentrionalia navigare consueverant, ab hoc propugnaculo impediri posse confidebat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.27)
Copiae terrestres Congressui, navales, autem, Gallis dabantur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.79)

SEARCH

MENU NAVIGATION