라틴어 문장 검색

necat hic ferro, secat ille cruentis verberibus, quosdam moechos et mugilis intrat, sed tuus Endymion dilectae fiet adulter matronae, mox cum dederit Servilia nummos, fiet et illius quam non amat, exuet omnem corporis ornatum:
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X127)
) necari arbitrio:
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII68)
Sic - rarum alias decus - unius manu parta victoria est, quam ille mox parricidio foedavit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 35:1)
litare dis sanguine humano, bibere in ossibus capitum, cuiusque modi ludibriis foedare mortem tam igni quam fumo, partus quoque gravidarum mulierum extorquere tormentis.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM THRACICUM 2:3)
extorres idem patria longeque fugati conspectu ex hominum, foedati crimine turpi, omnibus aerumnis adfecti denique vivunt, et quo cumque tamen miseri venere parentant et nigras mactant pecudes et manibus divis inferias mittunt multoque in rebus acerbis acrius advertunt animos ad religionem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 2:2)
at contra conferre manu certamina pugnae et lacerare artus foedareque membra cruore ante fuit multo quam lucida tela volarent, et volnus vitare prius natura coëgit quam daret obiectum parmai laeva per artem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 27:5)
est etiam magnis Heliconis montibus arbos floris odore hominem taetro consueta necare.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 25:7)
Ut hedera serpens vires arboreas necat, Ita me vetustas amplexu annorum enecat.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 3:10)
ex quo interiectum vesti tineas necat.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIX. 4:6)
Sed et materia apud rhetoras pathos movet, ut dum queritur Cicero flammam ex lignis viridibus factam atque ibi inclusum fumo necatum.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 17:2)
— Centauros foedare bimembres.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, V. 13:3)
Nudus aper, sed et hic minimus qualisque necari A non armato pumilione potest.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XLIII2)
Tamquam parva foret sexus iniuria nostri Foedandos populo prostituisse mares, Iam cunae lenonis erant, ut ab ubere raptus Sordida vagitu posceret aera puer:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, VII1)
Amulius fratrem imperio pepulit et filium eius necavit, filiam vero Iliam Vestae sacerdotem fecit, ut spem subolis auferret, a qua se puniri posse cognoverat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2739)
teucrum sidona venire historia hoc habet, Herculem cum Colchos iret perdito Hyla, qui aquatum profectus, ut fabula loquitur, a nymphis adamatus et raptus est, ut veritas habet, lapsus in fontem altissimum necatus est, post peragratam Mysiam navibus Troiam venisse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6192)

SEARCH

MENU NAVIGATION