라틴어 문장 검색

quecumque tamen sunt, illa negare Nolo, ne donans pocius quam dona pudorem Sustineat, donique nothe sint crimina danti.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 4:13)
Hiis dictis plebs tota suos clamore fatetur Assensus, dominamque sequi quocumque feratur Spondet et ad uotum confestim facta sequuntur.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 14:1)
Tristicies, Lamenta, Dolor, Pressura, Ruine Eius in obsequium feruent, dominique fatentur Miliciam, belloque calent cum rege ministri.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 16:11)
Eius castra tenent illamque fatentur in armis Nequicie, Strages, Facinus, Violencia, Clades.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 18:5)
Nuncia Fama uolat et ueris falsa maritans, In superos Furias, in celum regna silentum Conspirasse refert, Manes Herebique tirannum Tartareum reserasse Chaos, fratrique negare Regna, nec ulterius pacem concedere mundo;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 20:1)
Monstraque mentitur, monstris maiora loquendo, Dum sceleri scelus accumulat Furiisque furorem Addit et Eumenides solito plus posse fatetur.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 20:2)
iam mistica bella Rem sapiunt, pugnas cum res non ipsa fatetur.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 24:9)
Ergo sagita, memor dextre que miserat illam, Insilit in frontem iuuenis, sed cassis euntem Sistit, eam retinet, gressus negat, obstat eunti.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 6:7)
Sed iuuenis, miseratus eam nec digna rependens Hosti pro meritis, nolenti uiuere uitam Concedit fatumque negat sua fata uolenti.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 8:13)
probat ense quod ore fatetur.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 16:2)
Se negat esse virum, naturae factus in arte Barbarus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 1:13)
A Genii templo tales anathema merentur, Qui Genio decimas, et sua jura negant.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 1:33)
Illic corvus zelotypiae abhorrens dedecus, suos fetus non sua esse fatebatur pignora, usque dum, nigri argumento coloris, hoc quasi secum disputando probabat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:105)
eas vero quae eloquentissimae contradictionis insultibus ejus leges expugnare conantur, aeterni anathematis exclusione suspendat, cum philosophicae assertionis auctoritas maximarum plerasque diversis facultatibus fateatur esse communes;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:22)
Horret avaritiam venter, propriosque negari Miratur reditus, loculi suffragia quaerit, Sed ventri loculus surdas accommodat aures.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION