라틴어 문장 검색

Turcis post tam cruentam caedem in terram Edessae revertentibus, Baldewinus de Burg, qui regem cum trecentis equitibus sequebatur, illis obviam factus, nequaquam divertere valens, bellum cum eis committere praesumpsit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 50:1)
Sed Turci solito more equorum cursu per centum et centum, per mille et mille, nequaquam bellum secum committere passi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 84:6)
Videntes autem defensores quia jactus lapidum nequaquam sustinere possent, in cujusdam noctis silentio ignem quibusdam ligneis aedificiis immittentes, diffugio elapsi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 94:2)
Qui subito nimium flammivomus ab arbore in machinam laxatur, quam undique flammae intolerabiles cingentes, grandi et insuperabili incendio combusserunt, cum plurima parte virorum, qui ignem excutere et exstinguere conati nequaquam evadere potuerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 12:10)
Rex igitur intelligens Turcorum audaciam nimium aggravasse, longe lateque praedam contraxisse, ab assultu raro quievisse, vehementer indignatus convocat universos qui erant in circuitu Jerusalem et omnium civitatum quas possidebat, et ad septingentos congregans equites, peditum quatuor millia, peregrino exercitui jurat et contestatur non ultra Rotgerum et remotos conchristianos principes praestolari, nec longius pati Turcorum arrogantiam et calumnias.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 22:1)
sed ventorum turbine mari intumescente, nequaquam illi occurrere aut sociari [0703A] potuerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 26:7)
Ventorum enim potentia naves longe jactatae, tandem portu sinuque Ascalonis vespere sunt receptae circa horam nonam, nequaquam nautis valentibus aut frustra conantibus iter per aquas tenere, propter ventum qui eis nimium contrarius repugnabat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 26:8)
et quia nunc coepit propter moras aliquas plene adventus ejus propalari, datum est ei ab amicis consilium ut nequaquam ulterius viam perageret;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 44:2)
Et idcirco viri estote fortissimi, et in dolore mortis meae tristes nequaquam effeminari incipiatis;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 54:5)
et sic sociis in magno positis periculo nequaquam succurrere valuit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 62:16)
"Quæ scierissine arrogantia postulanti imperties;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 70:16)
Quod nequaquam dicere possunt.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 20:6)
sapientiæcupidus et docilis, quæ scieris sine arrogantia postulanti impartiens, quænescieris sine occultatione ignorantiæ tibi benigne postula impertiri.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, SERMO JANUENSIS 6:5)
Rosa ex spinis orta nequaquam blasphematur.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 52:9)
Rex autem nequaquam eum honorifice suscepit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 55:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION