라틴어 문장 검색

Non te maximum saeculi malum, impudicitia, in numerum plurium adduxit ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 111:1)
non est autem fortior nequitia virtute ;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 37:2)
In te duriora remedia iam solida nequitia desiderat ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 93:7)
Tibi insanabilis animus et sceleribus scelera contexens, et iam non causis, quae numquam malo defuturae sunt, impelleris, sed satis tibi est magna ad peccandum causa peccare, perbibisti nequitiam et ita visceribus immiscuisti, ut nisi cum ipsis exire non possit;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 94:1)
Si paenitentia facti spem bonam pollicetur, si intellegit non ex alto venire nequitiam, sed summo, quod aiunt, animo inhaerere, dabit impunitatem nec accipientibus nocituram nec dantibus ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 119:3)
revocari enim praeterita non possunt, futura prohibentur - , et quos volet nequitiae male cedentis exempla fieri, palam occidet, non tantum ut pereant ipsi, sed ut alios pereundo deterreant.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 121:3)
Et quid indignius quam sapientis adfectum ex aliena pendere nequitia ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 35:1)
Certatur ingenti quidem nequitiae certamine.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 43:4)
Praeter oculos eunt, adeoque in publicum missa nequitia est et in omnium pectoribus evaluit, ut innocentia non rara sed nulla sit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 43:7)
" Nequitia," inquit, " de rerum natura tollenda est, si velis iram tollere ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 64:1)
Non est iniquum fortes viros arma sumere et in castris pernoctare et pro vallo obligatis stare vulneribus, interim in urbe securos esse percisos et professos impudicitiam ?
(세네카, De Providentia, book 1 56:3)
Atqui quis ignorat plenissimos esse voluptatibus vestris stultissimos quosque et nequitiam abundare iucundis animumque ipsum genera voluptatis prava sibi multa suggerere ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 50:1)
Post tantos inpudicitiae quaestus si tacere possum, confitendum habeo hac me causa afuisse.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, peregrinus negotiator.11)
longe ante inpudicitiam suam ore quam uerbo neget.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, peregrinus negotiator.14)
inpudicitia in ingenuo crimen est, in seruo necessitas, in liberto officium.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, chapter pr 10:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION