라틴어 문장 검색

nam si is crassus et niger est, vitiosus est;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, X De sanguinis missione per venam - . 17:1)
Illud magis fieri solet, ut aeque niger assidue primo die profluat:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, X De sanguinis missione per venam - . 18:1)
Sive autem primo, sive secundo die sanguis, qui crassus et niger initio fluxerat, et rubere, et coepit, satis materiae detractum est, atque quod superest, sincerum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, X De sanguinis missione per venam - . 19:1)
dabantque aut nigrum veratrum, aut filiculam, aut squamam aeris, quam λεπίδα χαλχοῦ Graeci vocant;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XII De dejectione. 2:2)
ut quum veratrum nigrum aut atra bile vexatis, aut cum tristitia insanientibus, aut iis, quorum nervi parte aliqua resoluti sunt, datur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XII De dejectione. 3:4)
uvae ex olla, molle ovum, palmulae, nuclei pinei, oleae albae ex dura muria, eaedem aceto intinctae, vel nigrae, quae in arbore bene maturuerunt, vel quae in passo, defrutove servatae sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXIV De his quae stomacho idonea sunt. 2:7)
In tristitia nigrum veratrum dejectionis causa;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 20:2)
Necessarium autem est ducere alvum, vel nigro veratro purgare, vel utrumque facere, si vires patiuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXIII De Comitiali morbo. 3:1)
utendumque tum vel sanguinis missione, vel ductione alvi, vel nigro veratro, sicut praeceptum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXIII De Comitiali morbo. 4:6)
Protinus ergo inter initia sanguis per biduum mitti debet, aut nigro veratro venter solvi:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXV De Elephantia. 2:2)
tum venter solvendus est, si non potest aliter, per nigrum veratrum:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XV De hepaticis. 2:4)
praeterque haec inflatio est, intestina torquentur, supra infraque erumpit, primum aquae similis, deinde ut in ea recens caro lota esse videatur, interdum alba, nonnumquam nigra, vel varia.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVIII De intestinorum morbis, et primo de cholera. 1:5)
Adjicit periculo vomitus biliosus, mali odoris, aut varius, aut niger.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XX De tenuioris intestini morbo. 2:1)
Id faciunt etiam albae olivae, et nigrum papaver cum melle assumtum, et gummi cum trito semine apii liquatum, et cum cyatho passi datum.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVII De vulvae morbo. 7:1)
Purgant aerugo, auripigmentum, quod ἀρσενιχόν a Graecis nominatur, squama aeris, pumex, iris, balsamum, styrax, tus, turis cortex, resina, et pinea, et terebinthina liquida, oenanthe, lacerti stercus, sanguis columbae, et palumbi, et hirundinis, ammoniacum, bdellium, abrotonum, ficus arida, coccum , scobis eboris, omphacium, radicula, coagulum, sed maxime leporinum, fel, vitellus crudus, cornu cervinum, gluten taurinum, mel crudum, misy, chalcitis, crocum, uva taminia, spuma argenti, galla, squama aeris, lapis haematites, minium, costum, sulphur, pix cruda, sevum, adeps, oleum, ruta, porrum, lenticula, ervum.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, V Quae purgent. 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION