라틴어 문장 검색

De quo dubitari in ejusmodi re non oportet:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, X De sanguinis missione per venam - . 8:1)
Neque de re, sed de verbo controversiam movent, qui quum aliter aliterque in eodem morbo febres accedunt, non easdem inordinate redire, sed alias aliasque subinde oriri dicunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, III De febrium generibus. 6:1)
non tamen nimium vehementer, ne torpeat:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVII De curatione vulnerum, quae per morsus inferuntur. 10:7)
de qua re ad plura loca pertinente, semel dixisse satis erit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 10:5)
Nonnumquam autem, nimium sub hac curatione excisa cute, evenit, ut oculus non contegatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 30:1)
In qua re quod periculum esset, jam supra proposui.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 16:2)
donec, quae sola esse in ejusmodi re sanitas potest, veniat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XXV De his, quae cum vulnere loco moventur. 2:4)
Prospera sed quantum nostrae spes addita menti, tantum exempta Getis, qui vertice proximus astris post Alpes iam cuncta sibi promisit apertas nil superesse ratus, postquam tot lumina pubis, tot subitos pedites, equitum tot conspicit alas cinctaque fluminibus crebris ac moenibus arva seque velut clausum laqueis, sub pectore furtim aestuat et nimium prono fervore petitae iam piget Italiae, sperataque Roma teneri visa procul.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:177)
lympharum dominum nimium miraberis, hospes, inter dura viae balnea qui posuit.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De balneis Quintianis quae in via posita erant2)
haec fortunatus nimium Titanius ales regna colit solusque plaga defensus iniqua possidet intactas aegris animalibus oras saeva nec humani patitur contagia mundi, par volucer superis, stellas qui vividus aequat durando membrisque terit redeuntibus aevum, non epulis saturare famem, non fontibus ullis adsuetus prohibere sitim;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix2)
te propter gelidis Aquilo de monte procellis obruit adversas acies revolutaque tela vertit in auctores et turbine reppulit hastas o nimium dilecte deo, cui fundit ab antris Aeolus armatas hiemes, cui militat aether et coniurati veniunt ad classica venti.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:34)
sed divae, multoque minus quod rere, sorores in nostras (nimium!)
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:116)
De cetero usu stercoris, qualis in quaque re debeat esse, tum dicemus, cum singula persequentur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 14장 9:5)
Si tamen nullum genus stercoris suppetet, multum proderit fecisse quod Marcum Columellam patruum meum, doctissimum et diligentissimum agricolam, saepe numero usurpasse memoria repeto, ut sabulosis locis cretam ingereret, cretosis ac nimium densis sabulum, atque ita non solum segetes laetas excitaret verum etiam pulcherrimas vineas efficeret.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 15장 4:1)
de qua re quid sentiam, iam superioribus professus sum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 6:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION