라틴어 문장 검색

quae dubia nisui videbantur, potissimus temptare ac saepius eadem ascendens descendensque, dein statim digrediens ceteris audaciam addere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 94장7)
Et adversus mortem tu tam minuta iacularis?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 24:4)
Quemadmodum qui iaculari discit, destinatum locum captat et manum format ad derigenda quae mittet, eum hanc vim ex disciplina et exercitatione percepit, quocumque vult illa utitur, didicit enim non hoc aut illud ferire, sed quodcumque voluerit:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 2:3)
tum quoque magno nisu matris expulsus es.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 26:5)
proporat iuventus omnis adductos simul lentare remos, adiuvat ventos manu et valida nisu bracchia alterno movet.
(세네카, 아가멤논 10:9)
quis loca rebus adsignaverit, suapte natura gravia descenderint, evolaverint levia, an praeter nisum pondusque corporum altior aliqua vis legem singulis dixerit ;
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 29:5)
stelliger mundus sonet flammasque et hic et ille iaculetur polus:
(세네카, Hercules Furens 18:2)
vivamus, artus alleva afflictos solo, Theseu, parentis, dextra contactus pios scelerata refugit, Hanc manum amplector libens, hac nisus »ibo, pectori hanc aegro admovens pellam dolores, Quem locum profugus petam?
(세네카, Hercules Furens 20:4)
coite, gentes, saxa et immensas faces iaculetur orbis, nulla nunc cesset manus, corripite tela, vindicem vestram abstuli:
(세네카, Hercules Oetaeus 13:30)
Herculem amittis, pater, nunc partem in omnem, Iuppiter, specta poli, ne quis Gyas Thessalica iaculetur iuga et fiat Othrys pondus Encelado leve.
(세네카, Hercules Oetaeus 17:5)
est frater quidem, sed ex noverca, tu quoque, Alcidae soror tantum ex parente, cuspidem in fratrem tuum iaculare, Pallas, supplices tendo manus ad te, noverca:
(세네카, Hercules Oetaeus 19:15)
in me saltem iaculare facem Semelenque puta.
(세네카, Hercules Oetaeus 27:46)
me petat ferro parens, me gnatus, in me coniuges arment manus fratresque, et aeger populus ereptos rogis iaculetur ignes, saeculi crimen vagor, odium deorum, iuris exitium sacri, qua luce primum spiritus hausi rudes iam morte dignus, redde nunc animos acres, nunc aliquid aude sceleribus dignum tuis.
(세네카, 오이디푸스 11:40)
non si ipse mundum concitans divum sator corusca saeva tela iaculetur manu, umquam rependam sceleribus poenas pares mater nefanda, mors placet:
(세네카, 오이디푸스 13:40)
iuvat excitatas consequi cursu feras et rigida molli gaesa iaculari manu.
(세네카, 파이드라 2:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION