라틴어 문장 검색

Plurima sunt, Fuscine, et fama digna sinistra et nitidis maculam haesuram figentia rebus, quae monstrant ipsi pueris traduntque parentes, si damnosa senem iuvat alea, ludit et heres bullatus parvoque eadem movet arma fritillo.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV1)
"verre pavimentum, nitidas ostende columnas, arida cum tota descendat aranea tela;"
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV18)
Tandem furentibus intervenere raptae laceris comis.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 22:1)
Syrus quidam nomine Eunus 4 - magnitudo cladium facit, ut meminerimus - fanatico furore simulato, dum Syriae deae comas iactat, ad libertatem et arma servos quasi numinum imperio concitavit;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM SERVILE 4:1)
at nitidae surgunt fruges ramique virescunt arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 10:6)
sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt, pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 5:3)
tum porro nitidas fruges arbustaque laeta gentibus humanis habet unde extollere possit, unde etiam fluvios frondes et pabula laeta montivago generi possit praebere ferarum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 14:5)
omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis umoris guttas mater cum terra recepit, feta parit nitidas fruges arbustaque laeta et genus humanum, parit omnia saecla ferarum, pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 23:2)
praeterea nitidas fruges vinetaque laeta sponte sua primum mortalibus ipsa creavit, ipsa dedit dulcis fetus et pabula laeta;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 26:5)
inde Venus varia producit sorte figuras, maiorumque refert voltus vocesque comasque;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 39:4)
quae cum concreta videbant posterius claro in terra splendere colore, tollebant nitido capti levique lepore, et simili formata videbant esse figura atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 42:4)
castoreoque gravi mulier sopita recumbit, et manibus nitidum teneris opus effluit ei, tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 25:10)
Apollo Χρυσοκόμας cognominatur a fulgore radiorum, quas vocant comas aureas solis:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 47:1)
Obstupui, steteruntque comae et vox faucibus haesit.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, I. 1:4)
et, Sibylla quia insanit, — Subito non vultus, non color unus, Non comptae mansere comae.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, I. 5:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION