라틴어 문장 검색

amarylli vocares 'Amarylli' vocativus Graecus est, qui brevis est, quotienscumque nominativus 'is' terminatur, ut 'Ama- ryllis' 'Pieris':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 361)
sane 'solum' si nominativus est, 'durare' absolute accipiemus, et omnia quae infra dicuntur ad so- lum [et rerum terrestrium] referentur;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 352)
nam omnis vocativus graecus a masculino veniens, 'a' terminatus, longus est, ut Aenea, Hyla, Palla.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 437)
quod magis sequi debemus, ut masculino utamur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 632)
et videtur nominativum pro genetivo po- suisse;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 162)
cum ros gratissimus masculini est generis, secundum quod etiam in Aeneide ait "spargit rapida ungula rores sanguineos".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 151)
delphinas 'nas' ideo brevis est, quia graeca declinatio est, sicut "Arcadas accensos monitu". nam omnia graeca no- mina, quae nominativo plurali 'es' terminantur, ut 'Arcades' 'del- phines' 'naides', accusativum pluralem corripiunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 561)
aonie aganippe nominativi sunt singulares.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 121)
et 'Ceres' nomen est, quod in polysyllabis in nominativo singulari producit ultimam, cum in obli- quis corripiat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 962)
Cicero in Arato "spicum inlustre ferens insigni corpore Virgo". sed scire debemus in usu esse a masculino utrumque numerum, a neutro vero raro, et tantum singularem in- veniri:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1113)
sane solum hoc nomen est in polysyllabis, quod ultimam producat in nominativo et eam in obli- quis corripiat, ut 'Ceres Cereris'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1475)
'silvae' autem si nominativus pluralis est, figurata declinatio est;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1483)
genetivus enim aut par debet esse nominativo aut una syllaba maior, ut 'musa musae', 'doctor doctoris';
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1654)
nam, ut saepe diximus, obliqui casus numeri singu- laris a nominativo plurali maiores esse non debent:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2082)
scrobibus nos 'scrobes' genere dicimus masculino, licet Lucanus dixerit contra artem "exigua posuit scrobe".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 501)

SEARCH

MENU NAVIGATION