라틴어 문장 검색

nec, quia ne mortem timeamus, quisquis mortem non timuerit, vir fortis erit existimandus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 176:8)
Stoicus πάρισον existimat, quod sit e membris non dissimilibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 230:4)
Rogo, non stultissimum dicas, si quis existimet lucernae peius esse, cum extincta est, quam antequam accenditur?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 54 5:1)
Quod turpe existimas, id accidere viro bono non potest, ut vincatur.
(세네카, 행복론, Liber V 11:1)
prima et potissima, ut universa Italia, non sola urbs, lege sumptuaria teneretur, Italicis existimantibus Fanniam legem non in se sed in solos urbanos cives esse conscriptam:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 6:3)
huius ego temeritati si virtute atque animo non restitissem, quis esset qui me in consulatu non casu potius existimaret quam consilio fortem fuisse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 2 10:11)
Sed si aliquem amicum existimas, cui non tantundem credis quantum tibi, vehementer erras et non satis nosti vim verae amicitiae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 3 2:1)
sunt enim multi, qui etiam, quae credunt honesta, non tamen satis eadem utilia quoque existiment, et quae turpia esse dubitare non possunt, utilitatis specie ducti probent, ut foedus Numantinum iugumque Caudinum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 220:1)
Tu enim huic pelliculae facilius ignosces, quia differri non potuit, quod ei scripsi, et tibi non scribere etiam ineptissimum existimavi.
(아우구스티누스, 편지들, 4. (A. D. 386 Epist. XV) 1:2)
Sed ut has aliquando non narrandi causas puto, sic ab illis dissentio, qui non existimant esse narrationem, cum reus quod obiicitur negat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 98:1)
Quid est autem, quare existimem non futurum sapientem eum, qui litteras nescit, cum sapientia non sit in litteris ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 32:4)
Atque haec quidem in his quibus dixi libris pervulgata sunt, sed Marcus Cato non solum existimatas, set et multatas quoque a iudice mulieres refert, non minus si vinum in se, quam si probrum et adulterium admisissent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXIII 3:2)
exercendi autem, non ostentandi, gratia ingenii, an quod ita serio iudicatoque existimaret, non habeo dicere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, I 3:1)
et erunt, qui illum, si hoc fecerit, non improbum, sed miserum, me non diligentissimum consulem, sed crudelissimum tyrannum existimari velint!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 14:5)
quod si acciderit, velim sic existimes, non tibi tam Atticum cuius permagna res agitur quam me qui non minus laboro quam ille obligatum fore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 16E 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION