라틴어 문장 검색

illo interfecto eodem gradu fuit apud Alexandrum annos tredecim.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 1장 6:2)
Sic Eumenes annorum quinque et quadraginta, cum ab anno vicesimo, uti supra ostendimus, septem annos Philippo apparuisset, tredecim apud Alexandrum eundem locum obtinuisset, in eis unum equitum alae praefuisset, post autem Alexandri Magni mortem imperator exercitus duxisset summosque duces partim reppulisset, partim interfecisset, captus non Antigoni virtute, sed Macedonum periurio talem habuit exitum vitae.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 13장 1:1)
hic cum in Italiam bellum inferre meditaretur, nono anno postquam in Hispaniam venerat, in proelio pugnans adversus Vettones occisus est.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 4장 2:1)
Cicerone in iudicio quodam deplorante temporum statum Publium Clodium inimicum eius, frustra iam pridem a patribus ad plebem transire nitentem, eodem die horaque nona transduxit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 20장 4:3)
et nonam quidem legionem apud Placentiam, quanquam in armis adhuc Pompeius esset, totam cum ignominia missam fecit aegreque post multas et supplicis preces, nec nisi exacta de sontibus poena, restituit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 69장 1:3)
nec omnes Romae, sed quartum consulatum in Asia, quintum in insula Samo, octauum et nonum Tarracone init.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 26장 3:5)
item 'hortationes ad philosophiam,' et aliqua 'de uita sua,' quam tredecim libris Cantabrico tenus bello nec ultra exposuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 85장 1:2)
hora diei nona, septuagesimo et sexto aetatis anno, diebus V et XXX minus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 100장 1:5)
nota res est, Aponio Saturnino inter subsellia dormitante, monitum a Gaio praeconem ne praetorium uirum crebro capitis motu nutantem sibi praeteriret, nec licendi finem factum, quoad tredecim gladiatores sestertium nonagies ignoranti addicerentur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 38장 4:2)
Consulatu suo nono temptatus in Campania motiunculis leuibus protinusque urbe repetita, Cutilias ac Reatina rura, ubi aestiuare quotannis solebat, petit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 24장 1:1)
annum agens aetatis sexagensimum ac nonum superque mensem ac diem septimum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 24장 1:6)
Iam nonum diem stativa erant, cum externa vi non tutus modo rex,
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 7장 1:1)
itaque turres erigebantur, quae opera ingenti militum ardore intra nonum diem absoluta sunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 10장 36:2)
"Victor utriusque regionis post nonum regni mei, post vicesimum atque octavum annum vitae videorne vobis in excolenda gloria, cui me uni devovi, posse cessare?"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 6장 13:13)
Nonis castris in regionem Arabiton, inde totidem diebus in Cedrosiorum perventum est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 10장 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION