라틴어 문장 검색

proinde istud facias ipse quod faciamus nobis suades.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 3116)
Non ergo dico quia vel in nos maxime a vobis dici ista debuerunt, verum tamen in nos solos credibiliter dici potuerunt.
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 8:5)
illa nos iudicet, illa nos damnet, si poterit negare omnes istos deos vestros homines fuisse.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 10장 3:3)
Frequenter nobis nuntiati sunt totarum urbium interitus, et nos inter quos ista frequenter nuntiantur, quota pars omnium sumus ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 9:5)
dat iste amicum M. Trebellium, nos communem necessarium, qui istius domi erat eductus et quo utebatur iste plurimum, propinquum nostrum, sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 5장 4:1)
Is a nobis salutatur, rogatusque uti de sententia deque ratione istius vocabuli nos doceret, Qui in plebe, inquit, tenuissimi pauperrimique erant neque amplius quam mille quingentum aeris in censum deferebant, 'proletarii' appellati sunt, qui vero nullo aut perquam parvo aere censebantur, 'capite censi' vocabantur, extremus autem census capite censorum aeris fuit trecentis septuaginta quinque.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, X 11:1)
"Vinum istud hodie sorbamus omne, quod nobis restinguat pudoris ignaviam et alacrem vigorem libidinis incutiat."
(아풀레이우스, 변신, 2권 11:7)
Ista narratione dixerit aliquis tantae rei nos non solvisse sed auxisse quaestionem.
(아우구스티누스, 편지들, 38. (A. D. 415 Epist. CLIX) Domino Beatissimo Ac Venerabili et Desiderabili Fratri et Consacerdoti Meo Evodio et Tecum Fratribus Augustinus et Mecum Fratres In Domino salutem 5:1)
Et clamaverunt ad Dominum et dixerunt: " Quaesumus, Domine, ne pereamus in anima viri istius, et ne des super nos sanguinem innocentem; quia tu, Domine, sicut voluisti, fecisti ".
(불가타 성경, 요나서, 1장14)
e quo efficitur, non ut nos non intellegamus quae vis sit istius verbi, sed ut ille suo more loquatur, nostrum neglegat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 20:6)
tu enim ista lenius, hic Stoicorum more nos vexat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 153:8)
Nos autem non solum beatae vitae istam esse oblectationem videmus, sed etiam levamentum miseriarum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 72:2)
'Nobis vero' inquit Sulpicius 'ista sunt pergrata perque iucunda;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 205:1)
accedit illud, quod illa contionalis hirudo aerari, misera ac ieiuna plebecula, me ab hoc Magno unice diligi putat, et hercule multa et iucunda consuetudine coniuncti inter nos sumus usque eo ut nostri isti comissatores coniurationis barbatuli iuvenes illum in sermonibus Cn.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 16 23:5)
nos vivimus, et stat urbs ista, praetores ius dicunt, aediles ludos parant, viri boni usuras perscribunt, ego ipse sedeo!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 12 6:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION