라틴어 문장 검색

Inaequalitatem scias esse, ubi quae eminent, notabilia sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 33 1:3)
Praeter istos, quorum, si nihil aliud, rectae voces sunt, alipilum cogita tenuem et stridulam vocem, quo sit notabilior, subinde exprimentem nec umquam tacentem, nisi dum vellit alas et alium pro se clamare cogit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 2:3)
sic animus, qui ex tenuissimo constat, deprehendi non potest nec intra corpus effligi, sed beneficio subtilitatis suae per ipsa, quibus premitur, erumpit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 57 8:3)
Nulla est autem sine difficultate subtilitas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 20:3)
"Quid ista," inquis, "mihi subtilitas proderit?"
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 25:2)
Illud vero non pro solita ipsis subtilitate dixerunt, totum mundum et consummatum opus causam esse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 14:5)
Ista enim omnia, si non concidantur nec in hanc subtilitatem inutilem distrahantur, attollunt et levant animum, qui gravi sarcina pressus explicari cupit et reverti ad illa, quorum fuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 16:2)
Quaedam inutilia et inefficacia ipsa subtilitas reddit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 24:8)
In nostris quoque herbis vim eandem, sed minus manifestam et notabilem poni, quam persequatur et contrahat animal huic rei genitum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 4:4)
Descripturus infamem et nimiis notabilem deliciis Horatius Flaccus quid ait ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 13:1)
Audi, quantum mali faciat nimia subtilitas et quam infesta veritati sit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 43:1)
Fuit sine dubio, ut dicitis, vetus illa sapientia cum maxime nascens rudis non minus quam ceterae artes, quarum in processu subtilitas crevit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 14:1)
Quaedam admonitionem in philosophia desiderant, quaedam probationem et quidem multam, quia involuta sunt vixque summa diligentia ac summa subtilitate aperiuntur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 61:1)
Concupiscuntur enim etiam parva, si notabilia sunt, si rara.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 105 3:2)
In supervacuis subtilitas teritur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 106 11:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION