라틴어 문장 검색

Priscis ergo temporibus, antequam fasti a Cn. Flavio scriba invitis Patribus in omnium notitiam proderentur, pontifici minori haec provincia delegabatur, ut novae lunae primum observaret aspectum visamque regi sacrificulo nuntiaret.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 9:1)
sed indulgentia tam fortunae quam patris abutebatur, cum alioquin litterarum amor multaque eruditio, quod in illa domo facile erat, praeterea mitis humanitas minimeque saevus animus ingentem feminae gratiam conciliarent, mirantibus qui vitia noscebant tantam pariter diversitatem.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, V. 2:2)
Sed quia semel ingressus sum scenam loquendo, non Pylades histrio nobis omittendus est, qui clarus in opere suo fuit temporibus Augusti et Hylam discipulum usque ad aequalitatis contentionem eruditione provexit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 12:1)
Unde enim Veneto rusticis parentibus nato, inter silvas et frutices educto, vel levis Graecarum notitia litterarum?
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 1:3)
Item divinus ille vates res vel paulo vel multo ante transactas oportune ad narrationis suae seriem revocat, ut et historicum stilum vitet non per ordinem digerendo quae gesta sunt, nec tamen praeteritorum nobis notitiam subtrahat.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIV. 11:1)
Nec vetustissima tacuit, quin et ipsa notitiae nostrae auctoris sui imitator ingereret:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIV. 16:1)
Quod enim eorum quibus notitia nobis in usu est potest annos hominis aequare?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 11:2)
secunda in aures se diffundit, per quam eis innascitur notitia sonorum:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 21:2)
Nullaque non aetas voluit conferre futuris Notitiam:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 3:40)
ut Horatius fortes creantur fortibus magna arte nec eruditioni aliquid nec natalibus derogat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5904)
ex notitia enim gignitur caritas, ut hic inter flumina nota.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 2214)
inlustres hoc nomen notitiae fuit, non meriti:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 7581)
experientia vel usu nata doctrina, hoc est ἡ πεῖρα, vel notitia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 42)
"Nec dissimulabo principio ita Natalis mei errantem, vagam, lubricam nutasse sententiam, ut sit nobis ambigendum, utrum tua eruditio 1 turbata sit, an vacillaverit per errorem."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 16장 1:3)
"Et quamquam inperitia dei sufficiat ad poenam, ita ut notitia prosit ad veniam, tamen si vobiscum Christiani comparemur, quamvis in nonnullis disciplina nostra minor est, multo tamen vobis meliores deprchendemur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 35장 1:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION