라틴어 문장 검색

quae procul usque adeo divino a numine distent inque deum numero quae sint indigna videri, notitiam potius praebere ut posse putentur quid sit vitali motu sensuque remotum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 4:3)
et boni consulas oportet, si notitiam vetustatis modo nostris non obscure modo ipsis antiquorum fideliter verbis recognoscas, prout quaeque se vel enarranda vel transferenda suggesserint.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I. 4:2)
quia, cum incertum esset quo mense Servius Tullius natus fuisset, Nonis tamen natum esse constaret, omnes Nonas celebri notitia frequentabant:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 18:2)
Priscis ergo temporibus, antequam fasti a Cn. Flavio scriba invitis Patribus in omnium notitiam proderentur, pontifici minori haec provincia delegabatur, ut novae lunae primum observaret aspectum visamque regi sacrificulo nuntiaret.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 9:1)
Unde enim Veneto rusticis parentibus nato, inter silvas et frutices educto, vel levis Graecarum notitia litterarum?
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 1:3)
Item divinus ille vates res vel paulo vel multo ante transactas oportune ad narrationis suae seriem revocat, ut et historicum stilum vitet non per ordinem digerendo quae gesta sunt, nec tamen praeteritorum nobis notitiam subtrahat.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIV. 11:1)
Nec vetustissima tacuit, quin et ipsa notitiae nostrae auctoris sui imitator ingereret:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIV. 16:1)
Haud aliter iustae quibus est Mezentius irae Odio esse aliquem usitatum:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 9:4)
Quod enim eorum quibus notitia nobis in usu est potest annos hominis aequare?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 11:2)
secunda in aures se diffundit, per quam eis innascitur notitia sonorum:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 21:2)
Nullaque non aetas voluit conferre futuris Notitiam:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 3:40)
arma virumque figura usitata est ut non eo ordine respondeamus quo proposuimus;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 15)
et est figura usitata apud Vergilium.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 67)
' sane non nulli ita distingunt 'sociosque fatigat praecipites', ut adlocutio hinc videatur incipere 'vigilate viri et considite transtris'. et est usitata figura 'fatigat et praecipites facit'. fatigat cum clamore increpat, ut undique collecti coeunt Martemque fatigant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5732)
ex notitia enim gignitur caritas, ut hic inter flumina nota.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 2214)

SEARCH

MENU NAVIGATION