라틴어 문장 검색

interim telum, quod latebat, protulit nudatumque vagina veste texit ac Datami venienti ait, digredientem se animadvertisse locum quendam, qui erat in conspectu, ad castra ponenda esse idoneum.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 11장 4:1)
nudatos opere censorio aut sententia iudicum de ambitu condemnatos restituit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 41장 1:2)
Acilius nauali ad Massiliam proelio iniecta in puppem hostium dextera et abscisa memorabile illud apud Graecos Cynegiri exemplum imitatus transiluit in nauem umbone obuios agens.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 68장 4:3)
equitem R. obiectum feris, cum se innocentem proclamasset, reduxit abscisaque lingua rursus induxit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 27장 4:5)
Romae publico epulo seruum ob detractam lectis argenteam laminam carnifici confestim tradidit, ut manibus abscisis atque ante pectus e collo pendentibus, praecedente titulo qui causam poenae indicaret, per coetus epulantium circumduceretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 32장 2:1)
Rex his quidem laetus, de Spartanis haudquaquam securus magno tamen animo defectum eorum tulit, dicens non ante ausos consilia nudare quam ipsum ad fines Indiae pervenisse cognossent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 4장 39:1)
Cuniculo ergo suffossa moenia ingens nudavere spatium, per quod inrupit, victorque urbem dirui iussit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 6장 28:2)
undique abscisa et abrupta semita perangusta aditur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 11장 3:2)
Quem ut alto et gravi somno sopitum esse sensit uxor, gladium, quem veste occultaverat, stringit caputque eius abscisum cruore respersa servo suo conscio facinoris tradit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 3장 11:1)
Corpore deinde nudato animadvertunt hamos inesse telo nec aliter id sine pernicie corporis extrahi posse quam, ut secando vulnus augerent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 5장 26:1)
Illе, sicut nudatus erat, pervenit ad Graecos, et miserabilis facies supplicio destinati in diversum animos repente mutavit, dimittique eum iusserunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 7장 11:1)
Interea innumeras nudatis montibus urgent certatim decorantque pyras et corpora maesti
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 353:1)
quae pelta latus atque umeros nudata pharetris fugerit Herculeae mox vulnere prensa sagittae,
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quintus. 145:1)
Ergo ubi nescio quo penitus se numine vinci sentit et abscisum quidquid pudor ante monebat,
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Septimus. 343:1)
quisve pudor Colchos iterum fratremque videnti quidquid et abscisum vasto iam tuta profundo
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C Valeri Flacci Argonautiocon Liber Octavus. 332:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION