라틴어 문장 검색

sunt tibi deformes Dirae, sunt altera Lethes numina, sunt tristes Furiae, te coniuge dignae.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:114)
nova numina rebus addite et optatos Cereri proferte nepotes."
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:206)
illa colorato Zephyros illapsa volatu numina conclamat pelagi Nymphasque morantes increpat et Fluvios umentibus evocat antris.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:2)
inde timor numenque loco, nemorisque senectae parcitur, aetheriisque nefas nocuisse tropaeis.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:235)
sic numina fatis volvimur et nullo Lachesis discrimine saevit?
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:265)
sed cum res hominum tanta caligine volvi adspicerem laetosque diu florere nocentes vexarique pios, rursus labefacta cadebat relligio causaeque viam non sponte sequebar alterius, vacuo quae currere semina motu adfirmat magnumque novas per inane figuras fortuna non arte regi, quae numina sensu ambiguo vel nulla putat vel nescia nostri.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:4)
ergo animi victus "sequimur quocumque vocabis, seu tu vir seu numen" ait, patriaque relicta Eoas Furiae iussu tendebat ad arces instabilesque olim Symplegadas et freta remis inclita Thessalicis, celsa qua Bosphorus urbe splendet et Odrysiis Asiam discriminat oris.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:76)
"Numina Romanis necdum satiata ruinis, si iuvat imperium penitus de stirpe revelli, uno si placuit deleri saecula lapsu, si piget humani generis, prorumpat in arva libertas effrena maris vel limite iusto devius errantes Phaëthon confundat habenas.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:116)
Desinat elatis quisquam confidere rebus instabilesque deos ac lubrica numina discat.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:264)
utque favet somnus, plaudebant numina dictis et circumfusi sacra corona chori.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 1:7)
quamquam omnes, quicumque tui cognominis, anni semper inoffensum dederint successibus omen sintque tropaea tuas semper comitata secures, hic tamen ante omnes miro promittitur ortu, urbis et Augusti geminato numine felix.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:5)
iam Pana Lycaeum, iam Dryadas revocant et rustica numina Faunos.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:84)
lustralem tum rite facem, cui lumen odorum sulphure caeruleo nigroque bitumine fumat, circum membra rotat doctus purganda sacerdos rore pio spargens, et dira fugantibus herbis numina purificumque Iovem Triviamque precatus trans caput aversis manibus iaculatur in Austrum secum rapturas cantata piacula taedas.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:143)
vetitumque propinqua luce frui, spatiis discernens gaudia parvis, torquebit Rubicon vicino numine Thybrim?
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:158)
ast ego frenabam geminos, quibus altior ires, electi candoris equos et numinis arcum iam molita tui, per quem radiante decorus ingrederere toga, pugnae monumenta dicabam defensam titulo Libyam testata perenni.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:160)

SEARCH

MENU NAVIGATION