라틴어 문장 검색

"Quanquam enim prudens crimen Corneliae legis incurram, si civem Romanum pro servo tibi vendidero, quin emis bonum et frugi mancipium, quod te et foris et domi poterit iuvare?"
(아풀레이우스, 변신, 8권 12:11)
Haec et alias similes afannas frustra blaterantes eos retrorsus abducunt pagani statimque vinctos in Tullianum compingunt cantharoque et ipso simulacro, quod gerebant, apud fani donarium redditis ac consecratis, altera die productum me rursum voce praeconis venui subiciunt septemque nummis carius, quam prius me comparaverat Philebus, quidam pistor de proximo castello praestinavit, protinusque frumento etiam coemto affatim onustum per iter arduum, scrupis et cuiuscemodi stirpibus infestum ad pistrinum, quod exercebat, perducit.
(아풀레이우스, 변신, 9권 10:7)
"et tenet nummos aureos manus Myrmecis quae nec aereos norat."
(아풀레이우스, 변신, 9권 17:29)
Me denique ipsum pauperculus quidam hortulanus comparat quinquaginta nummis, magno, ut aiebat, sed ut communi labore victum sibi quaereret.
(아풀레이우스, 변신, 9권 28:6)
Sed uxor, quae iampridem nomen uxoris cum fide perdiderat, medicum convenit quendam notae perfidiae, qui iam multarum palmarum spectatus proeliis magna dexterae suae tropaea numerabat, eique protinus quinquaginta promittit sestertia, ut ille quidem momentarium venenum venderet, ipsa autem emeret mortem mariti sui.
(아풀레이우스, 변신, 10권 25:3)
Nec ullum tam praecipuum mihi exinde studium fuit, quarti cotidie supplicare summo nummi reginae Isidis, quae, de templi situ sumpto nomine, Campensis summa cum veneratione propitiatur.
(아풀레이우스, 변신, 11권 26:4)
nummos rnultos pro largis sumptibus.
(ARCHIPOETA, I180)
nummis equis victu veste
(ARCHIPOETA, II75)
nummos, quos tu dederas, bene dispensavi:
(ARCHIPOETA, IV117)
scilicet centum mancussas in honorem Sancti Petri, specialiter ad emendum oleum, quo impleantur omnia luminaria illius apostolicae ecclesiae in vespera Paschae, et aequaliter in galli cantu, et centum mancussas in honorem Sancti Pauli, eadem condicione, ad comparandum oleum in ecclesia Sancti Pauli Apostoli ad implenda luminaria in vespera Paschae et in galli cantu, centum quoque mancussas universali papae apostolico.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 16 19:9)
An forte propterea non habes unde reddas quod dare iussi sunt rebaptizatores, dum multum erogas, ut emas quos rebaptizes?
(아우구스티누스, 편지들, 19. (A. D. 402 Epist. LXVI) Incipit Libellus Sancti Augustini Episcopi Catholici Contra Crispinum Schismaticum 1:8)
Sed certe quo modo confidis non te perditurum, quod in Africa videris emisse, qui Christum dicis toto orbe perdito ad solam Africam remansisse?
(아우구스티누스, 편지들, 19. (A. D. 402 Epist. LXVI) Incipit Libellus Sancti Augustini Episcopi Catholici Contra Crispinum Schismaticum 1:18)
Qui parce seminat, parce et metet, intellegere debetis tempus esse, ut donum vitae aeternae, cum adhuc in ista vita sumus, festinanter et alacriter comparemus, quia, cum finis saeculi venerit, non dabitur nisi eis qui per fidem sibi hoc emerunt, antequam videre potuissent.
(아우구스티누스, 편지들, 61. (A. D. Epist. CCLXVIII) Dominis Dilectissimis et Desiderantissimis Sanctae Plebis Cui Ministro Membris Christi Augustinus In Domino salutem 2:11)
At Lais μυρίασ δραχμα`σ poposcit - hoc facit nummi nostratis denarium decem milia.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, VIII 6:2)
Tali petulantia mulieris atque pecuniae magnitudine ictus expavidusque Demosthenes avertitur et discedens 'ego,' inquit, 'paenitere tanti non emo.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, VIII 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION