라틴어 문장 검색

et cum in latus dextrum, quod patebat, Numidae iacularentur, translatis in dextrum scutis in maiora castra ad sescenti evaserunt atque inde protinus alio magno agmine adiuncto Canusium incolumes perveniunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 610:1)
tertio die rudibus inter se in modum iustae pugnae concurrerunt praepilatisque missilibus iaculati sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 719:3)
et ut . . . permixtus, ubi cuspide uti et comminus gladio posset, roboris maioris Romanus eques erat, ita in ablatum paventibus procul equis melius ex intervallo Numidae iaculabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 246:2)
servorum ad libertatem vocatorum et egentibus hominibus agri divisi crimina tibi obici dicebas, non quidem nec ipsa mediocria;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 382:1)
nullo ab urbe, ne in stationes quidem qui procul iacularetur, excurrente, postquam semel, compulsi metu, se moenibus incluserunt, contemptus eorum et inde neglegentia apud regios oritur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 223:2)
quae utraque ab iisdem obici qui possunt, cum muri Lacedaemonis non ab Lycurgo, sed paucos ante annos ad dissolvendam Lycurgi disciplinam exstructi sint?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 435:1)
mylae, proximum oppidum, ita munitum ut inexsuperabilis munimenti spes incolas ferociores faceret, non portas claudere regi satis habuerunt, sed probris quoque in ipsum Macedonasque procacibus iaculati sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 579:1)
nam cum Olympi radices montis paulo plus quam mille passuum ad mare relinquant spatium, cuius dimidium loci occupat ostium late restagnans Baphyri amnis, partem planitiae aut Iovis templum aut oppidum tenet, reliquum perexiguum fossa modica valloque claudi poterat, et saxorum ad manum silvestrisque materiae tantum erat, ut vel murus obici turresque excitari potuerint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 80:1)
tunc vero cum animadversum est alia eos tela praeter sudes non habere neque posse longius a muro propter pondus iaculari, imperatum est fasciculos ex virgis alligatos et faces ardentes ad eam munitionem accedentes mittere.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장56)
et 'iaculata' pro iaculans, participium passivum pro activo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4213)
obiciunt obices ponunt, vel obicibus muniunt, et per hoc claudunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 441)
et melius 'hic obex', quam 'haec obex' dicimus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 4214)
obice postes hanc obicem dicimus, ut ecce maris magna claudit nos obice pontus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2274)
et modo usus habet, ut 'hic obex' dicamus, unde quidam 'magno obice' legunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 3776)
qua vi maria alta tumescant obicibus r. alii sic accipiunt, quod ruptis obicibus, id est Calpe et Atlante montibus Hispaniae et Mauretaniae, Oceanus eruperit et ista fecerit maria.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4795)

SEARCH

MENU NAVIGATION