라틴어 문장 검색

quis somnus inerti incubat ingenio, cui per phantasmata duplex occurrit species bivio dispersa superne si vim mentis hebes stupor obsidet, aspice saltem obvia terrenis oculis elementa, quibus se res occulta Dei dignata est prodere signis, hanc heresin praesaga Patris praeviderat olim maiestas:
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 121)
"vix iam cohaeret, nec tamen penitus cadit, vincens lacertos dexterarum inertium."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1336)
"da quoque ne quis iners sit de grege quem tuum regebam, ne cadat inpatiens poenae titubetve quis tuorum, incolumem ut numerum reddam tibi debitumque solvam."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Cypriani.23)
"quisnam iste ignotis hostis nunc surgit ab oris inportunus, iners, infelix, degener, amens, qui sibi tam serum ius vindicat, hactenus exul?"
(프루덴티우스, Psychomachia, section 158)
"quidni illos spes palpet iners, quos pulvere in isto tirones Bellona truci non excitat aere, inbellesque animos virtus tepefacta resolvit?"
(프루덴티우스, Psychomachia, section 160)
mox et sublime tribunal par sanctum carumque sibi supereminet aequo iure potestatis, consistunt aggere summo conspicuae populosque iubent adstare frequentes, concurrunt alacres castris ex omnibus omnes, nulla latet pars Mentis iners, quae corporis ullo intercepta sinu per conceptacula sese degeneri languore tegat, tentoria apertis cuncta patent velis, reserantur carbasa, ne quis marceat obscuro stertens habitator operto.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1209)
hic Geta Praeterea, ut captus est servorum non malus Neque iners, alit illas:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 3, scene 473)
quandoquidem tam iners tam nulli consili Sum.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 3, scene 59)
gerro, iners, fraus, heluo, Ganeo, damnosus:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 5, scene 422)
plurima perque vias sternuntur inertia passim corpora, perque domos et religiosa deorum limina.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 15:12)
At puer Ascanius mediis in vallibus acri gaudet equo, iamque hos cursu, iam praeterit illos, spumantemque dari pecora inter inertia votis optat aprum, aut fulvum descendere monte leonem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 6:16)
Teucrum mirantur inertia corda, non aequo dare se campo, non obvia ferre arma viros, sed castra fovere.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 3:6)
addant se protinus omnes Etrusci socios, tenebras et inertia furta Palladii caesis summae custodibus arcis ne timeant, nec equi caeca condemur in alvo:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 6:18)
ast alios secum includit recipitque ruentis, demens, qui Rutulum in medio non agmine regem viderit inrumpentem ultroque incluserit urbi, immanem veluti pecora inter inertia tigrim Continuo nova lux oculis effulsit, et arma horrendum sonuere;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 26:4)
Ecce Pharo, voces dum iactat inertis, intorquens iaculum clamanti sistit in ore.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 15:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION